Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Page concordance

< >
Scan Original
331
332
333
334 581
335 582
336 583
337 584
338 585
339 586
340 587
341 588
342 589
343 590
344 591
345 592
346 593
347 594
348 595
349
350
351
352 599
353 600
354 601
355 602
356 603
357 604
358 605
359 606
360 607
< >
page |< < (677) of 568 > >|
436677COSMOTHEOROS, LIB. I. dem ille. Finge enim pro manibus datas fuiſſe ungulas, ut
equis &
bobus; nunquam nec oppida nec domos, licet ra-
tione inſtructi, ædificaſſent.
Nihil de quo loquerentur ha-
buiſſent, niſi de iis quæ ad pabulum, aut ad conjugium,
aut ſui tutelam attinent.
Omni ſcientia, omnique rerum
memoria caruiſſent:
Denique à beſtiis parum abfuiſſent.
Quodnam porro inſtrumentum æque accommodatum ac ma-
nus eſſe poſſit ad innumera illa ad quæ nobis uſui ſunt, ob-
eunda?
Elephanti proboſcide mirabiliter utuntur, qua &
amplecti quidvis &
projicere, minutioraque quævis è ſolo
tollere norunt:
unde & manus eorum pars illa dicta eſt, cum
reipſa ſit in longum productus naſus.
Roſtro quoque aves
pleræque nidos exſtruunt, alimentaque congerunt.
Sed ha-
rum nihil eſt quod non manuum oportunitati longè conce-
dat.
Et eſt ſane, tam illarum quam brachiorum, mirabilis
quædam machinatio;
ut protendi, reduci, inque omnem
partem moveri poſſint.
Tum mirâ induſtriâ inſtituti digi-
torum ac pollicis articuli, ut nervorum attractu quælibet pre-
hendant, firmiterque contineant.
Ut omittam ſenſum il-
lum, in extremis digitis, exquiſitiſſimæ ſubtilitatis;
quo vel
in tenebris pleraque corpora internoſcimus.
Patet itaque aut
manus brachiaque, aut aliud quid eorum loco, quod vix
æque aptum excogitari poteſt, Planetarum populis datum
eſſe, ne non ſolum nobis, ſed &
ſimiarum & ſciurorum ge-
neri, plus indulſiſſe hac in re natura exiſtimetur.
De pedibus vero minus etiam dubitabitur, ſi repetamus ea
11Et pedes@ quæ ſupra diſſeruimus de vario animalium inceſſu, qui non
videtur aliis modis, quam quos ibi recenſuimus, cogitari
poſſe.
Inter eos vero non eſt, qui tam bene Planeticolis
ratione præditis conveniat, quam quo &
nos utamur. Ni-
ſi forte &
volandi facultatem in aliquibus Globorum iſtorum
acceperunt.
Quod minus probabile tamen propter vitam in
ſocietate degendam, de qua poſtea dicemus.
Non caret autem veriſimilitudine, erectos oculos, vul-
22Erectos ocu-
los, vul-
tumque.
tumque ad ſidera contemplanda iis contigiſſe, quandoqui-
dem hoc in hominum corpore providentiâ divinâ ſic

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index