Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 491 > >|
1Quartò, maximus eſt ictus, cum malleus eo inſtanti attingit pilam, quo
manubrium eſt rectum;
tunc enim eſt modum vibrationis ſeu reditus;
igitur maximus impetus.
Quintò, ſi altera extremitas mallei, quæ glo­
bum attingit, ſit obliqua, globum ipſum attollit propter punctum con­
tactus; quod certè clarum eſt.
Sextò, durities mallei multùm facit ad
ictum;
ſi enim cedat lignum, imminuitur impetus, vt patet; hinc ar­
millâ, vel annulo ferreo armatur vtraque baſis mallei, vt firmior eua­
dat.
Septimò, globi ratio multa habenda eſt, cui infligitur ictus; quippe
ſi leuior eſt ab aëre ambiente impeditur, & retinetur;
ſi verò mollior
minor ictus infligitur, quia cedit materies;
hinc pilæ è duriore buxo
tornantur;
hinc etiam tunduntur pilæ malleo, vt materies denſior
euadat, impleanturque infinita ferè vacuola aëre plena, quæ pilam le­
uiorem reddunt; ſed hæc ad emiſſionem, & proiectionem pertinent,
de quibus infrà.
Octauò, vt recta via procedat pila debet in id punctum
malleus infligi, ex quo ducta per centrum pilæ linea, & deinde produ­
cta concurrat cum ipſa linea directionis; nec enim aliter determinari
poteſt linea motus globi per Th... l.1. hinc manubrium debet ſemper
facere angulos rectos cum linea directionis.
Nonò, ad ictum inflictum
à maiori Tudicula tres potentiæ motrices concurrunt, ſcilicet ipſa po­
tentia impellentis, potentia motus deorſum, & ipſa media;
igitur hæc
ars in eo præſertim poſita eſt, quod hæ potentiæ ita temperentur, ſeu
componantur, vt vna non obſit alteri, & ſingulæ pro viribus agat: ex
his alia facilè intelligentur.
Decimoquintò, ſupereſt familiaris ille ſoni effectus, quem mal­
leus cadens in incudem edit, quem tamen hîc non diſcutiemus; quia
naturam & affectiones ſonorum alio Tomo de qualitatibus ſenſibilibus
libro ſingulari fusè explicabimus.
Theorema 14.
Ex dictis explicaris poſſum omnia phœnomena, quæ obſeruantur in ludo
rudis gladiatoriæ;
Primo, tria ſunt in hac arte, ad quæ reliqua facilè re­
ducuntur;
primum eſt declinatio; ſecundum petitio; tertium confla­
tum ex vtroque.
Secundò, poteſt declinati, vel auerti ictus, ſeu petitio
duobus modis.
Primò, ſi declinatio cum aliqua impactione coniungatur.
Secundò, ſi tantùm cum mera reſiſtentia, vel ſimplici impul­
ſione.
a Fig. 17
Tab. 5.
Tertiò, vtriuſque modi ſunt 4. combinationes; ſiue enim duo gladij
AC, DF, capulares pilæ AD;
ſit autem gladius AC declinans petitio­
nem alterius DF; id certè quatuor modis præſtare poteſt.
Primò, ſi
punctum contactus ad mucronem vtriuſque propiùs accedat.
v.g. ſi
vterque ſit in ſitu ACDF. Secundò, ſi propiùs accedat ad capulum
vtriuſque, talis eſt ſitus DFCH. Tertiò, ſi accedat propiùs ad mu­
cronem gladij petentis DF, & propiùs ad capulum declinantis.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index