Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
411 5
412 6
413 7
414 8
415 9
416 10
417 11
418 12
419 13
420 14
421 15
422 16
423 17
424 18
425 19
426 20
427 21
428 22
429 23
430 24
431 25
432 26
433 27
434 28
435 29
436 30
437 31
438 32
439 33
440 34
< >
page |< < (31) of 760 > >|
43731LIBER I. conſistentem nubem, rurſum, aquamq́; : tanquam eadem ſit
flatus, &
aquæ naiura, necnon uenium motionem aëris
aſſerant.
Quocirca & ex eorũ numero, qui doctè loqui
uolunt, quidam uentos omneis unũ eſſe uentum aiunt, quia
omnem aërem, qui motum ſubeat, eundem, atque unum eſſe
contingit.
Sed cùm nullam ſubeat differentiam, uideri ta-
men differre, propter loca unde ſemper ſiuit.
Périnde di
centes, ac ſi quis omnia quoque flumina, unum eſſe flumen
putet.
Quocirca plerique citra inquiſitionem melius di-
cunt, quàm qui diſquiſitione adhibita ad hunc dicunt mo-
dum.
Nã ſi tam amnes, quàm flatus uniuer ſi ab uno cor-
riuarentur primordio, forſitan qui ita dicunt, quippiã dice-
rent.
Sin uerò hic, & ibi ſimiliter res habeat, lepidè qui-
dem hoc dictum eſſe, non tamen uerè, perſpicuum existit.
Quandoquidem hoc congruam habet conſiderationem,
nempe quid ſit uentus, quo pacto naſcatur, quid uentũ mo-
ueat, unde ſit uenti exordium, &
utrum haud ſecus, quàm è
uaſe quodam effluere uentum accipere oporteat:
idq́; tan-
tiſper fieri, dum uas ſit inanitum, quaſi ex utre dißiliret, an
perinde utipſi quoq;
pictores uentos depingunt ex ſeipſis
flatus initiũ emittentes.
De fluuiorum autem generatio-
ne, haud dißimilem quidã habent opinionem.
Etenim aquã
ſolaribus radijs leuatam in ſublime, cùm plura rurſum, ag-
gregata, congeſtaq́;
fuerit in terræ uiſceribus, tanquã ex al-
uo prægrandi erumpere, &
aut fluuios omneis ex una, aut
aliũ ex alia ſcaturire, nec ullã gigni aquã, ſed quæ hybernis
menſibus in huiuſmodi cõceptacula collecta fuerit, hanc in
amniũ euadere multitudinẽ, arbitrantur:
& ob id, putan t
maiores ſemper hyeme, quàm æstate profluere.
Et quoſdã
perennes eſſe, quoſdam minimè.
Quorum enim

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index