Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
431
431
432
432
433
433
434
434
435
435
436
436
437
437
438
438
439
439
440
440
< >
page |< < of 491 > >|
1caput cubiti intercipitur, mouetur ſimul cum gladio motu recto, circa
capulum erit maxima vis, cùm propiùs accedat ad centrum grauitatis
totius conflati ex illo ſegmento brachij, & gladio.
Decimò, denique ſi ſecundo modo declinetur ictus, idem dicendum
eſt quod de motu circulari dictum, mutato dumtaxat centro, v.g. ſit gla­
dius declinantis RG, ſitque IG 1/4 totius RG circa I ſit motus circula­
tis, centrum percuſſionis erit circa 2/3 IG, vel IR.
Vndecimò, vix tamen ita acuratè hoc ſecundo modo declinatur ictus,
quin tertius etiam cum ſecundo coniunctus ſit, vt patet experientiâ;

rotatur autem manus declinantis vt illo quaſi gyro maiorem impetum
acquirat, de quo iam ſuprà: immò niſi tertius modus cum ſecundo eſſet
coniunctus, non poſſet delinari ictus, ſi contactus gladiorum fieret in
centro illius motus, vt patet.
Duodecimò, quò longior eſt gladius declinantis, cum iuxta mucro­
nem fit contactus ſine impactione eſt vis debilior, quàm eſſet in breuio­
re, patet ex vecte; ſi verò ſit impactio iuxta ſecundum.
n.10. vis maior
eſt cum gladius longior eſt;
eſt enim maior motus; igitur maior ictus li­
cèt tardior;
hinc longiore gladio equidem fortiùs auertitur ictus quàm
breuiore, ſed tardiùs; breuiore verò citiùs quàm longiore, ſed debiliùs,
vt patet ex dictis.
Decimotertiò, longior gladius ſuſtinetur facilè opera capularis pilæ,
quæ momentum longitudinis gladij ſupplet, vt conſtat ex ſtatera, cuius
proportiones videbimus lib.ſeq.
quippe ſi pila faciat æquipendium, cum
lamella manus ſuſtinet tantùm pondus abſolutum ſine momento, &c.
Decimoquartò, hinc gladius, qui in mucronem ita deſinit, vt ea por­
tio, quæ ad capulum propiùs accedit, ſit craſſior, faciliùs ſuſtineri poteſt,
licèt ſit eiuſdem ponderis cum alio; quia ſcilicet non eſt tantum mo­
mentum.
Decimoquintò, mucro intentatus per lineam rectam horizonti pa­
rallelus difficiliùs excipitur, & auertitur;
certa eſt experientia, cuius
ratio in promptu eſt, quia vel gladius declinantis eſt horizonti paralle­
lus, vel non parallelus: ſi primum;
igitur vix excipere poteſt, quia cum
alia non decuſſatur; ſi verò ſecundum;
plùs æquo demitti capulum opor­
tet;
hinc non modò manus debilior eſt; verùm etiam corpus detegitur:
adde quod ictus validior eſt per lineam perpendicularem.
Decimoſextò, hinc ita debet extremitas manus per horizontalem
porrigi & brachium contractum explicari, vt maiorem lineam rectam
deſcribat;
acquiritur enim maior impetus in maiori ſpatio, quod per­
curritur motu accelerato, vt conſtat ex dictis, ſed quò brachium con­
tractius eſt, cò maiorem lineam eius extremitas motu recto decurrit:
adde quod impreſſio totius corporis, quod in eandem partem agitur,
multùm auget vim brachij mucronem in aduerſum pectus inten­
tantis.
Decimoſeptimò, ſi longior eſt gladius impetus, hæc videntur eſſe
commoda.
Primò, eius mucro longiùs producitur, & procul attingit.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index