438424PRÆFATIO.
ant:
Ideo inter Mechanicos Proverbium eſt natum, quæ in parvo
ſuccedunt, non eundem ſemper ſucceſſum in magno ſortiri: Eſt hoc
aliquando verum, non tamen toties ac narratur; infortunatus enim
majorum Machinarum eventus ab ignorantia Legum, tam motus,
quam firmitatis pendet: Quippe ſi vires Cohærentiæ omnium cor-
porum bene exploratæ habeantur, a priori ſemper determinari poſ-
ſet craſſities requiſita partium Machinam conſtituentium deter-
minatæ longitudinis, & ex quapræparandæ ſint partes materia, ut vi-
ribus motricibus datis excipiendis vel excitandis ſufficiant abſque ru-
pturæ periculo; nempe ſecundum aliquam in Experimentis dete-
ctam proportionem, craſſitiem & firmitatem earum conficiendo,
& tum ſemper in magno ſuccedent, quæ in parvo prototypo era-
mus meditati: Craſſitiem poſſe â priori unicuique parti Machinæ
aſſignare eſt idcirco magnus in Mechanica progreſſus: & fortunatum
eventum cujuslibet Machinæ grandis poſſe prædicere, eſt aliquid
egregium magnique momenti. Eſt quoque utilitas hujus ſcientiæ
ingens in Architectura civili, ut præſcribamus craſſitiem, & ex
illa firmitatem trabium aliorumque ſuſtentaculorum, quæ ad ex-
ſtruendas Ædes, Januarum poſtas, Tabulationes, & Contignatio-
nes, quæ magnis oneribus gerendis ſunt deſtinatæ, deſiderantur:
nam ex inſtitutis quibuſdam experimentis in anteceſſum determina-
bimus, an Tabulatio data oneri dato ferendo par ſit: quantæ craſ-
ſitiei poſtæ Januarum, quibus magna pars faciei ædificii incumbit,
fieri debeant, ut totum pondus impoſitorum lapidum ſuſtineant: hoc
modo firmitatis Scientia noſtræ incolumitati proſpicit, liberatque
a periculo ruinæ inſtantis, aut ab inutilibus impenſis, quas multo
craſſiores Trabes, poſtæ, pali, fulcra, quam deſiderantur, ſecum
traherent. Hydraulica ſuum quoque uſum ex hac doctrinâ capit,
ut â priori definiamus craſſitiem parietum canales formantium, per
quos Fluidum ad Fontem ſalientem componendum cum data velo-
citate fluet, aut quos gravitate ſua extrorſum premendo extendet:
Verum ſuâ ſponte clarius eluceſcit hujus doctrinæ utilitas, ſeſeque
ſua præſtantia magis commendat, quam ut ipſi hederâ noſtrâ opus
ſit: Agnoſcunt id præſtantiſſimi Mathematici, qui hoc Thema ſuis
lucubrationibus digniſſimum judicarunt, idque ſubtiliter enucleare
anniſi fuerunt: Hos ordine memoraſſe, ut progreſſus Scientiæ