Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
431 3
432 4
433 5
434 6
435 7
436 8
437 9
438 10
439 11
440 12
441 13
442 14
443 15
444 16
445 17
446 18
447 19
448 20
449 21
450 22
451 23
452 24
453 25
454 26
455 27
456 28
457 29
458 30
459 31
460 32
< >
page |< < (10) of 672 > >|
43810Diſſertatio Prima. æſtibus alicubi Mare ad ſeptuaginta pedes attolli, & ad aliquot
leucas excurrere, verùm etiam in ſemiplenis ollis aquam effer-
veſcentem, nullo facto aquæ additamento, ſupergredi labra, &

effundi.
Jam verò quod ad Cœleſtes aquas attinet, in ſupremâ regione
jam tum à primâ rerum molitione collocatas, mihi nullus relin-
quitur dubitandi locus;
nam Gen. 1. 7. Fecit Deus Firmamentnm, di-
viſitq;
aquas, quæ erant ſub Firmamento, ab his, quæ er ant ſuper Fir-
mamentum;
fecítque ſtellas v. 17. & poſ uit eas in Firmamento Cœli:
Aquæ igitùr, quæ ſuper Firmamentum, remotiores à terrâ fue-
runt, quàm ſtellæ in Firmamento:
& Pſ. 103. dicitur Deus exten-
dens Cœlum ſicut pellem, qui tegis aquis ſuperiora ejus.
Quare cùm
vocaverit Deus Firmamentum Cœlum, cataractas Cœli apertas
quid aliud fuiſſe exiſtimandum eſt præter hiatus in ipſo Firma-
mento, per quos aquæ cœleſtes deciderint?
Porrò nihil moror
immenſam illam altitudinem, quaſi longiſſimo tempore opus
habuiſſent, ut demùm terram attingerent:
Nam & potuit Deus
earum motum ſuprà Naturæ vires incitare, &
dierum decades
quatuor abundè ſuffecerunt, ut ingens aquarum moles ad per-
pendiculum è Cœlo devoluta tantum ſpatium abſolveret;
motu
nova ſubindè incrementa naturaliter ſuſcipiente.
Cùm enim ſpa-
tia motu naturaliter accelerato decurſa (ut notum eſt) Ratio-
nem inter ſe habeant, quam temporum quadrata (ex quo ali-
quando deprehendi argillaceum globulum unciarum octo ex al-
titudine ſemidiametrorum terreſtrium 14000.
deſcenſurum in-
trà ſeſquidiurnum tempus, hoc eſt horas 36.
, atque adeò intrà
quadraginta dies poſſe perſicere ferè mille myria des ſemidiame-
trorum terreſtrium, videlicèt 9955555.)
quanta fuerit delapſa-
rum à ſummo Cœlo aquarum velocitas, is facilè æſtimabit, qui
aliquando præcipitem ex altâ rupe rivum, aut fluvium obſer-
vaverit.
Adde tantâ velociſſimè ac denſiſſimè ruentium aqua-
rum vi propulſum aërem validiſſimo impetu ſubjectas marium
undas impuliſſe, vehementibúsque procellis concitatis altiùs
elevâſſe:
nam & nos, æſtate potiſſimùm, ex eâ plagâ, ubi nim-
bus decidit, flantem ventum experimur.
Demùm vapores om-
nes, quos Atmoſphæra complectitur, in pluviam concreviſſe,
purúmque aërem reliquiſſe, difficultate vacat.
Hìnc poſt quadrageſimum diem clauſi dicuntur fontes Abyſſi,
&
cataractæ Cœli, quia tunc aqua indè manare in terram deſijt:
ceſſante autem procellæ impulſu, ingeſtus aër erumpere cœpit
ex aquis multâ agitatione euntibus, &
redeuntibus, excitatúſq;

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index