Theodosius <Bithynius>; Clavius, Christoph, Theodosii Tripolitae Sphaericorum libri tres

List of thumbnails

< >
371
371 (359)
372
372 (360)
373
373 (361)
374
374 (362)
375
375 (363)
376
376 (364)
377
377 (365)
378
378 (366)
379
379 (367)
380
380 (368)
< >
page |< < (427) of 532 > >|
439427
VTRVM vero angulus A, quæſitus ſit acutus, obtuſusue, ita diſcemus. Si arcus
AB, recto angulo oppoſitus fuerit quadrante minor, erit vterq;
arcus AC, BC, vel
1136. huius. minor quadrante, vel maior.
Si ergo datus arcus AC, ſit minor, erit quoque Bc, mi-
nor, ac proinde angulus A, acutus;
ſi vero AC, ſit quadrante maior, erit & BC,
2234. huius. maior, ac propterea angulus A, obtuſus.
At ſi arcus AB, fuerit quadrante maior, erit
3336. huius. alter reliquorum arcuum maior, &
alter minor: Si igitur datus arcus AC, ſit ma-
4434. huius. ior, erit BC, minor, proptereaq́;
angulus A, acutus; Si vero AC, ſit quadrante mi-
nor, erit BC, maior, &
angulus A, obtuſus:
III.
IN triangulo ſphærico rectangulo, dato arcu, qui recto angulo
opponitur, cum alterurro angulorum non rectorum, inuenire arcum
huic angulo adiacentem, cum reliquo arcu, &
angulo.
IN eodem triangulo datus ſit arcus AB, cum angulo A. Dico dari quoq; arcum
AC, &
c. Nam cum ſit, vt ſinus totus ad ſinum complementi anguli A, ita tangens
5545. huius. arcus AB, ad tangentem arcus AC:
SI fiat, vt ſinus totus ad ſinum complementi anguli dati, ita tangens
66Praxis. arcus recto angulo oppoſiti ad aliud, producetur tangens arcus quæſiti.
Reliqua inuer. ientur, vt in primo problemate huius propoſ.
NVM autem quæſitus arcus AC, ſit minor quadrante, maiorue, hinc cognoſce-
mus.
Si arcus AB, angulo recto oppoſitus fuerit minor quadrante, erit vterq; angu-
lus A, B, vel acutus, vel obtuſus.
Quare ſi datus angulus A, ſit acutus, erit quoque
7738 huius. B, acutus, atque adeo arcus AC, quadrante minor;
Si vero A, ſit obtuſus, erit &
8834 huius. B, obtuſus, ideoq́;
arcus AC, quadrante maior. At ſi arcus AB, ſuuerit maior qua-
drante, erit alter reliquorum angulorum acutus, &
alter obtuſus. Siergo A, datus
9938. huius. ſit acutus, erit B, obtuſus, &
idcirco arcus AC, quadrante maior; Si vero A, ſit
101034. huius. obtuſus, erit B, acutus, &
arcus AC, quadrante minor.
THEOR. 44. PROPOS. 46.
IN omni triangulo ſphærico rectangulo, cu-
ius omnes arcus quadrante ſint minores:
ſinus to-
tus ad ſinum complementi vtriuſuis angulorum
acutorum eandem proportionem habet, quam
tangens complementi arcus circa angulum rectũ
dicto angulo adiacentis ad tangentem comple-
menti arcus recto angulo oppoſiti.
IN triangulo ABC, cuius omnes arcus quadrante minores, ſit angulus B,
rectus.
Dico ita eſſe ſinum totum ad ſinũ complemẽti anguli A, vt eſt

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index