Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
431
431 (3)
432
432 (4)
433
433 (5)
434
434 (6)
435
435 (7)
436
436 (8)
437
437 (9)
438
438 (10)
439
439 (11)
440
440 (12)
< >
page |< < (11) of 672 > >|
43911De Montibus Flammiferis. ventus aquam deterebat ſuperficiem lambens, nam Gen. 8. 1.
Deus adduxit ſpiritum ſuper terram, & imminutæ ſunt aquæ. Sol
ipſe nullâ prohibente nube, plurimam aquam ſuo calore atte-
nuans exhauriebat, adeò ut demùm primâ die menſis decimi ap-
paruerint montium cacumina.
Deindè ſubſidente tùm A byſſi,
tùm Maris fundo, quod intumuerat, &
Mare ſubſidit priore
litore circumſcriptum, &
Abyſſus, quas evomuerat aquas, re-
ſorbuit.
Negotij aliquid faceſſunt, fateor, aquæ Cœlo delapſæ,
quò ſe demum receperint:
neque enim in nihilum abijſſe facilè
dixerim.
Si eas iterùm in Cœlum Divinâ virtute receptas nolue-
ris, dic partim in vaporem reſolutas, partim in terræ cavernas,
quas olim aër occupaverat, detruſas, partim mari additas:
plu-
rimum quippè aquarum inundantium incrementum, aëri im-
miſto tribuendum non abſurdè cenſerem:
Nam & Poſſidonius
apud Strabonem lib.
6. pag. mihi 552. ſe meminiſſe inquit æſtivo ſol-
ſtitio, illuceſ cente Aurora, inter Hieram, &
Evonymam pelagus mi-
randum in modum in ſublime conſcendens apparuiſſe, &
aliquo tempo-
ris ſpatio permanſiſſe aſſiduis erectum flatibus, dein deſijſſe.
Hoc quod
ibicontigit, potuit pluribus ſimul in locis fieri, ac mare tume-
facere.
Hisigitùr ità conſtitutis, & Montes antè diluvium extitiſſe,
quin opus fuerit Abyſſum diloricare, negandum non eſt, &
po-
tuiſſe etiam ab intimis terræ viſceribus, citrà aquæ impedimen-
tum, Naturam ignem accerſere ad conflagrandum, ſi nunc
quoque indè petendus fuerit:
id quod nobis à propoſito tantiſper
digrediendi anſam aliquam præbuit.
Dand. Infernum illum ignem tenebroſum eſſe, ac luce pror-
sùs carere, ferè omnes, &
quidem abſque gravi controverſiâ ad-
mittunt;
erumpentes autem ex montium crateribus flammas
ſplendeſcere videmus:
proptereà hiatus hujuſmodi non eſſe In-
fernæ fornacis ſpiramenta non pauci exiſtimabunt, ne tenebras
lucis parentem agnoſcant.
Mihi tamen non ſatìs firma videtur
argumentatio;
quippè qui ſæpiùs ſuprà ardentis candelæ flam-
mam à circumfluo aëre non agitatam obſervavi ignem eſſe mini-
mè conſpicuum, qui tamen aliam extinctam candelam facilli-
mè accenderet ellychnij fila ſubito impetu pervadens.
Quid ni
pariter ex corde terræ extruſus ignis, quanquam non lucidus,
incurrens in materiam flammæ capacem, háncque accendens
flammam conſpicuam emittat?
quæ tamen non ignis illius, ſed
conflagrantis materiæ flamma ſit, quamvis ab illo ortum ducat.
Grad. Sed & illud fortaſsè addi non incongruè poſſet,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index