Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 406 > >|
1materia: item et ferrum et æs et plumbum et uitrum: et huiuſmo
di.
Et inprimis fabros minime imperitos / minime leues / minime
inconſtantes.
ſeligendos duco: quibus tu opus recte perſcriptum
ſedulo faciundum mandes atque commendes / ut probe persiniant /
maturæque abſoluant.
Et in his omnibus probandis iuuabit ex pro
ximis quæ alibi in promptu extant operibus ducere argumenta et
coniecturas quibus admonitus ſtatuas quid tua in re agendum ſit:
Namque in illis uitia & laudes notentur / eodem quoque in tuo futu
ra opere perſimillima poteris arbitrari.
Nero princeps cum inſti
tuiſſet centum ac uiginti pedum Romæ ad uenerationem ſolis co
loſſum ponere: in quo ſuperiorum amplitudinem & magnificen
tiam ſuperaret / non prius locaſſe faciundum Zenodaro artifici per
ea tempora celebri ac ſingulari ſcribit Plinius / quam ſatis probatum
uidit quid in tanti operis artificio ualeret facto in gallia apud ar
uernos colloſo miri ponderis.
Atque hiſ conſtitutis ad cætera proſequa
mur.
Atqui nos quidem in huiuſmodi rebus / quæ ad opus ædifi
ciorum commoda ſunt / recenſendis / ea referamus quæ docti uete
res tradidere: Præſertim Theophraſtuſ / Ariſtoteles / Cato / Var
ro / Plinius / Vitruuiuſque.
Nam ea quidem longa obſeruatione
magis / quae ullis ingenii artibus cognoſcuntur: Vt ab his qui iſtiuſ
modi ſumma diligentia adnotarunt / petenda ſint.
Sequemur igitur
ea colligentes: quæ probatiſſimi ueteres pluribus et uariis locis trac
tauere.
Addemus etiam noſtro pro more ſiqua ipſi ex maiorum o
peribus aut ex peritorum artificum monitis adnotarimus: quæ ul
la ex parte dicendis conferant: Et enim percommode fieri arbitror
ſi naturam rerum ipſarum ſequentes ab his ipſis incipiemus / quæ
prius ad hanc rem ædificatoriam ſibi homines uſurparunt.
Ea ni
fallimur fuere cæduæ arbores & ſyluarum materia / tam & ſi apud
auctores inueniam qui de his inter ſe diſcrepent.
Sunt qui dicant
homines primum ſpeluncis habitaſſe ita ut pecus et domini commu
ni
clauderentur umbra: Hinc credunt quod fertur apud Plinium
Gelium quendam Taxium imitatione naturæ primum omnium
luteum ſibi aſtruxiſſe ædificium: Deam Diodorus Veſtam ſatur
ni filiam ait primum habitacula adinueniſſe: Euſebius Pamphilus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index