Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorum, 1604

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 283 > >|
1E, in recta linea, quæ iungit centra D, G; tria igitur pun­
cta D, E, G, ſunt in eadem recta linea.
in qua igitur ſunt
puncta D, E, in eadem eſt punctum G; ſed puncta D, E, ſunt
in recta DH; igitur & punctum G, erit in recta DH: ſed
extra ipſam DE, vt modo oſtendimus, in reliqua igitur
EH.
Quod demonſtrandum erat.
PROPOSITIO XVIII.
Sit totum quoduis planum ſit vni parti concen
tricum ſecundum centrum grauitatis, & reliquæ
erit concentricum.
Et ſi partes inter ſe ſint con­
centricæ, & toti erunt concentricæ.
Sit totum quoduis planum AB, quod cum vna parte
AC habeat commune centrum grauitatis E.
Dico & re­
liquæ partis CD, eſse
idem centrum grauitatis
E.
Si enim illud non
eſt, erit aliud; eſto F, &
EF iungatur.
Quoniam
igitur partium AC, CD,
centra grauitatis ſunt E,
F; erit totius AB, in re­
cta EF, centrum graui­
tatis: ſed & in puncto E,
vnius ergo magnitudinis
duo centra grauitatis e­
runt.
Quod eſt abſurdum;
26[Figure 26]
idem igitur E erit centrum grauitatis vtriuslibet partium
AC, CD.
Sed vtriuslibet partium AC, CD, ſit cen­
trum grauitatis E.
Dico idem E totius AB, eſse cen-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index