Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599
page |< < of 252 > >|
1præſtantiora, aut vtiliora, aut certiora exiſtant. Agriculturæ enim
opus
, quod alimenta & medicamenta hominibus ſuppeditat, neceßi­
tate
vincit cætera: victoria, quæ rebelles & hostes ſubijcit, proprios
ciues
conſeruat, vtilitate ſupereminet: Medicina nobilitate ſubiecti,
& præstantia boni nempe ſanitatis, quam procurat, eximia eſt: Cer­
titudine
operis & operationis Fabrilis anteponenda omnibus: vt
Lanificium
, quod ad opes honeſte parandas: & Nautica propter
mercaturam
faciunt omnium maximè.
Imperantes etiam hoc ha­
bent
, quod eorum, quæ efficiunt, rationes teneant: Iuueniles corporis
vires
non requirant: vitæ poſſeſſoris ſui ſint æquales.
Miniſtrantes
non
item: ſed vſu potius & conſuetudine diſcantur & exerceantur:
Iuueniles
vires poſtulent, & poſſeſſorem ſuum in ſenectute deſe­
rant
.
Ex ijs aliis aliæ materias apparant: aliæ inſtrumenta fabrican­
tur
.
Inſtrumentorum omnium ratio conſiſtit in certa quadam figu­
ra
, qua quæ eam habent, ad vſum commodiora ſunt.
Cur autem
figuræ
aptißimæ ſint nulla miniſtrantium rationem inueſtigat: Satis
habent
, ſi modum fabricandi & vtendi tenuerint.
harum tamen
aliquot
, cum certæ rationes eſſent ſubtiles, & à fontibus Geometriæ
petitæ
, ipſas hoc libello verè aureo, & intelligentibus periucundo
Ariſtoteles
partim generaliter, & ex ſuis principiis, partim per ali­
quot
exempla, à rebus multis variíſque petita explicuit.
Ob quod liber
rectè
inſcribitur mhxa/nika, quia hic explicet cauſas virium in­
ſtrumentorum
ad Mechanicas artes prædictas pertinentium.
cur
ſcilicet
ea, quam habent, prædita figura vſui, & effectui commodio­
ra
exiſtant.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index