Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 248 > >|
1à quo planum Tropici HL tantulùm æquè recederet, vt æqualis vtrinque
effet diſtantia, ſub æqualibus tamen ſemper angulis DAF, EAF.
Tunc
autem poſito quod Apogæum ſit in principio Arietis, plus temporis po­
netur ab Ariete ad Cancrum, quàm à Cancro ad Libram; & minus à Li­
bra ad Capricornum, quàm ab hoc ad Arietem; tempora tamen erunt
æqualia à Cancro ad Libram, à Libra ad Capricornum, ſcilicet à me­
diocri diſtantia ad Perigæum: & ab hoc ad mediam diſtantiam; erunt
item æqualia inter ſe tempora à Capricorno ad Arietem, & ab hoc ad
Cancrum.
Anguſtin. Ille tuus calamus volatilis, vt vocas, mihi ſummopere ar­
ridet, itemque deſcenſi ille aquæ in tubo; aliquid ſimile in mentem
venit, cùm ſcilicet aqua, ſeu vinum per infundibulum in dolium mitti­
tur; nam circa os infundibuli vinum in ſpiras agitur, propter illam ra­
tionem, quam attuliſti.
Idem accidit in quibuſdam fluminibus, ſeu la­
cubus, ex quibus aqua in profundum hiatum ſeu voraginem ſpiratim deſ­
cendit, ſimulque à vortice naves abſorbentur, ſi quæ mala ſua ſorte eò
appellantur.
Antim. Aliud omittis longè iucundius, vidiſti enim aliquando venti
turbinem, qui feſtucas, folia, pulverem in orbem agit ac vorticem;
immo & naves in medio mari ſic à Typhone miſerum in modum abri­
piuntur; vnde putas hunc venti vorticem ſeu turbinem ortum ducere?
Auguſtin. Certè noſtri Philoſophi communiter docent, hunc effe­
ctum à varia reflexione procedere, quæ in circumaſſurgentibus monti­
bus fiat.
Antim. Sat ſcio. Sed quænam reflexio in vaſta terrarum & Oceani
planitie fieri poteſt?
in qua nulli montes aſſurguat. Alia profectò ratio
eſt, ex eodem noſtro principio petita; nempe vbi aliqua portio aëris ſu­
perioris tractus denſatur (denſari autem poteſt multiplici caſu) gravior
redditur inferiore; cùm autem deorſum cadere non poſſit, niſi inferio­
rem extenſione æqualem ſurſum extrudat, nec tam citò extrudere poſ­
ſit, ſpiratim per illius latera deſcendit; Hinc turbo & vortex, cujus rei
analogiam habes in adductis ſupra exemplis, ad hunc porrò effectum
perinde eſt, ſive aër Superioris tractus condenſetur, ſive inferioris rareſ­
cat: Hinc cum igne Typhon, aliàs cum aqua conjunctus eſt; igne qui­
dem quo inferioris aëris tractus ſtatim rareſcat, ac proinde maximo im­
petu aër Superioris tractus ſpiratim ruat; aqua verò ſi magna Vaporum
vis expreſſa cum igne, caloris vi, in ſuperiori aëris tractu ſtatim conden­
ſetur, ac proinde aqua ſpiratim etiam & præceps deorſum ruat.
Auguſtin. Inde fortè imber guttatim deſcendit, cùm enim ſurſum ex­
trudendus ſit aër, humor in deſcenſu in guttas dividitur ad faciliorem
deſcenſum.
Antim. A vero aberras, Auguſtine, nec iſta, quam dicis, vera ratio
eſt, nam & gutta maior ex ſublimiore tractu deſcendit, vt non rarò
æſtate accidit; quia forvente æſtu, altiùs vapores aſſurgunt, & perexiguæ
guttæ lentiſſimè deſcendent, vt ſæpè vidiſti in nebula, dum reſolvitur:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index