Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 406 > >|
1materia: item et ferrum et æs et plumbum et uitrum: et huiuſmo
di
.
Et inprimis fabros minime imperitos / minime leues / minime
inconſtantes
.
ſeligendos duco: quibus tu opus recte perſcriptum
ſedulo
faciundum mandes atque commendes / ut probe persiniant /
maturæque
abſoluant.
Et in his omnibus probandis iuuabit ex pro
ximis
quæ alibi in promptu extant operibus ducere argumenta et
coniecturas
quibus admonitus ſtatuas quid tua in re agendum ſit:
Namque
in illis uitia & laudes notentur / eodem quoque in tuo futu
ra
opere perſimillima poteris arbitrari.
Nero princeps cum inſti
tuiſſet
centum ac uiginti pedum Romæ ad uenerationem ſolis co
loſſum
ponere: in quo ſuperiorum amplitudinem & magnificen
tiam
ſuperaret / non prius locaſſe faciundum Zenodaro artifici per
ea
tempora celebri ac ſingulari ſcribit Plinius / quam ſatis probatum
uidit
quid in tanti operis artificio ualeret facto in gallia apud ar
uernos
colloſo miri ponderis.
Atque hiſ conſtitutis ad cætera proſequa
mur
.
Atqui nos quidem in huiuſmodi rebus / quæ ad opus ædifi
ciorum
commoda ſunt / recenſendis / ea referamus quæ docti uete
res
tradidere: Præſertim Theophraſtuſ / Ariſtoteles / Cato / Var
ro
/ Plinius / Vitruuiuſque.
Nam ea quidem longa obſeruatione
magis / quae ullis ingenii artibus cognoſcuntur: Vt ab his qui iſtiuſ
modi
ſumma diligentia adnotarunt / petenda ſint.
Sequemur igitur
ea
colligentes: quæ probatiſſimi ueteres pluribus et uariis locis trac
tauere
.
Addemus etiam noſtro pro more ſiqua ipſi ex maiorum o
peribus
aut ex peritorum artificum monitis adnotarimus: quæ ul
la
ex parte dicendis conferant: Et enim percommode fieri arbitror
ſi
naturam rerum ipſarum ſequentes ab his ipſis incipiemus / quæ
prius
ad hanc rem ædificatoriam ſibi homines uſurparunt.
Ea ni
fallimur
fuere cæduæ arbores & ſyluarum materia / tam & ſi apud
auctores
inueniam qui de his inter ſe diſcrepent.
Sunt qui dicant
homines
primum ſpeluncis habitaſſe ita ut pecus et domini commu
ni
clauderentur umbra: Hinc credunt quod fertur apud Plinium
Gelium
quendam Taxium imitatione naturæ primum omnium
luteum
ſibi aſtruxiſſe ædificium: Deam Diodorus Veſtam ſatur
ni
filiam ait primum habitacula adinueniſſe: Euſebius Pamphilus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index