Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 579 > >|
1
quieſcere videatur exercet actionem quamdam com­
preſſiuam
tantæ energiæ quanta eſt eius grauitas; hoc
autem facilè percipiemus ſi fingamus duos homines
æquè validos & robuſtos qui totis viribus ſe mutuò
impellant, vbi manifeſtum eſt quòd exiſtentibus vi­
ribus contrarijs inter ſe æqualibus, vt vna alteri noņ
pręualeat, tunc neuter luctantium dimouebitur è ſuo
loco, ſed ibidem quieſcet, licèt quilibet eorum vniuer­
ſam vim, & facultatem propriam exerceat impellen­
do, & repellendo ſuum antagoniſtam, non ſecùs quan­
do
aliquis impellit columnam ingentem vehemen­
ter, licèt minimè valeat eam è ſuo loco deijcere, ac
commouere, vt nimirum motus progreſſiuus hominis
impellentis, aut columnæ ſubſequatur; nihilominùs
negari non poteſt motus impulſiuus muſculorum, &
artuum hominis impellentis; nec pariter negari po­
teſt aliqua exigua & inſenſibilis flexio eiuſdem colunm
, quæ ad inſtat arcus, ſeù machinæ æquali vi impul­
ſui, & flexioni reſiſtit.
ſimiliter cùm pila ferrea ſuper
baſim, vel laminam vitream innititur concedendum
omninò eſt effici conſtipationem quamdam partium
ferri prementis, & vitri compreſſi, vt nimirum ali­
quantiſper eorum poroſitates conſtringantur, eò quòd
(vt oſtenſum eſt cap. 26. de Vi percuſſionis) reperiri
in rerum natura corpora compoſita nequeunt quæ ad­
eò dura ſint vt compreſſioni cuiuslibet corporis reſi­
ſtere valeant.
quod verò prædicta compreſſio vitri ab
ingenti pondere fiat patet ex eo quòd augendo ma­
gis ac magis pondus comprimens, tandem baſis vi-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index