Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 241 > >|
1 Lumina nocturnis epulis ut suppeditentur;
Nec domus argento fulget, auroque renidet;
Nec citharis reboant laqueata, aurataque templa:
Quin tamen inter se prostrati in gramine molli,
Propter aquae riuum, sub ramis arboris altae
Non magnis opibus iucunde corpora curant;
Praesertim cum tempestas adridet, & anni
Tempora conspergunt viridantis floribus herbas.

Nec calidae citius decedunt corpore febres,
Textilibus si in picturis, ostroque rubenti
Iacteris, quam si plebeia in veste cubandum est.

Quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae
Proficiunt, neque nobilitas, neque gloria regni:
Quod superest, animo quoque nihil prodesse putandum:
Si non forte tuas legiones per loca campi
Fervere cum videas; classem lateque vagari,
Ornatasque armis belli simulacra cientem;
His tibi tum rebus timefactae religiones
Effugiunt animo pavidae, mortisque timores;
Tum vacuum pectus linquunt, curaque solutum.

Quod si ridicula haec, ludibriaque esse videmus;
Re veraque metus hominum, curaeque sequaces
Nec metuunt sonitus armorum, nec fera tela;
Audacterque inter reges, rerumque potentis
Versantur, neque fulgorem reverentur ab auro;
Nec clarum vestis splendorem purpureai;
Quid dubitas, quin omne sit hoc rationis egestas?

Omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?

Nam veluti pueri trepidant, atque omnia caecis
In tenebris metuunt: sic nos in luce timemus
Interdum, nihilo quae sunt metuenda magis, quam
Quae pueri in tenebris pavitant, finguntque futura.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index