Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 129 > >|
1pore per lineam bf, quo alterum mobile per lineam ba
decurrit.
Ducatur enim ex puncto contactus f linea fe
parallela lineæ perpendiculari ba, & producatur in g; ad
quam ex centro grauitatis d educta ſit linea perpendicu
laris dc, diſtantia nimirum centri à lineà hypomochlij f
g: eſt autem linea df ſemidiameter circuli, diſtantia ejuſ­
dem centri ab hypochlio, quam obtinet in lineâ perpen
diculari ba. quia ergo impulſus augetur in ratione di­
ſtantiæ centri ab hypomochlio, per Poſit: 6. motunque; pro
ducit ſibi æqualem, per prop: 2. velocitas autem motus
eandem rationem habet quam interualla, per prop: 7. e­
rit ut fd impulſus major ad dc impulſum minorem, ita
motus in ba ad motum in bf: propterea quód triangula
abf.fdc ſint ſimilia, & linea dc perpendicularis, ac proinde
linea quoque; af, ſimilis lineæ perpendiculari dc, perpendi­
cularis.
Propoſitio XIV:
Motus per lineam minùs inclinatam eſt velocìor motu per li­
neam magis inclinatam, in ratione, quam habent ſinus complemen­
ti illarum inclinationum.
DVcantur ex puncto a lîneæ ab. ac. ad. ae. af, & ſit li­
nea ab horizontalis, linea verò at perpendicularis,
reliquæ lineæ ad horizontem inclinatæ: dico idem mo­
bile o verbi grat: inæqualiter moueri, velociùs quidem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index