Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
[Figure 41]
[Figure 42]
[Figure 43]
[Figure 44]
[Figure 45]
[Figure 46]
[Figure 47]
[Figure 48]
[Figure 49]
[Figure 50]
[Figure 51]
[Figure 52]
[Figure 53]
[Figure 54]
[Figure 55]
[Figure 56]
[Figure 57]
[Figure 58]
[Figure 59]
[Figure 60]
[Figure 61]
[Figure 62]
[Figure 63]
[Figure 64]
[Figure 65]
[Figure 66]
[Figure 67]
[Figure 68]
[Figure 69]
[Figure 70]
< >
page |< < of 403 > >|
1lebat plumbeam pilam admodum exiguam,
quæ tamen foramini conueniret, tanto
impetu, vt tabulam tranſuerberaret.
Secu­
ra res, ſine ſtrepitu, & pulueris diſpendio
tria habens hæc commoda: ſed totidem in­
commoda, grauitatem, magnitudinem, &
pro magnitudine imbecillitatem.
Quòd ſi
igne ictus moliamur, breuiore longè ac mi­
nore inſtrumento indigebimus: igitur plus
ignis quàm aër, & plus aër quàm aqua im­
pellunt.
Cauſa duplex eſt, quòd in impul­
ſu non ſolum mouere, ſed etiam moueri
neceſſe eſt: at rariora facillimè moueri, &
ob hoc maximo cum impetu, demonſtraui­
mus, itaque ictum edent magnum.
Alte­
ra, quòd quæ rara ſunt, maximè cogi poſ­
ſunt, quòd multum diſtent ab extrema den­
ſitate: aqua autem cum denſitatem terræ
ſubierit, vlteriùs tranſferri minimè poteſt.
Machina igitur omnis aut magna neceſſa­
riò eſt, vel debilem ictum edit, aut magno
cum ſtrepitu: nam quæ cum igne, ſtrepi­
tum dictam ob rationem faciunt: quæ au­
tem cum aëre, aut magnæ ſunt, vt catapultæ,
baliſtæ aut paruos edunt ictus.
Sed ſolent ſa­
gittas ſcorpionibus, non pilas imponere,
non ſolum quòd leuiores ſint, ſed etiam
quòd acie ictus magnitudinem ſuppleant.
Certum eſt Brixelenſem fabrum, ſcorpio­
nem palmi magnitudine totum ex chalybe
ſic temperaſſe, vt mœchum vxoris ſuæ oc­
cultato ſub mantello inſtrumento occiderit.

Sic tutò & ſine ſtrepitu ac ſuſpicione (nam
plerunque puluis odore prodit inſidias) ma­
ximam iniuriam vlciſci meditatus eſt.
Idem
horologium in annulli gemma conſtituit,
quod mala circumagebatur, & horas indi­
cabat, non ſolùm ſagitta, ſed ictu.
Hic idem
nauim miro conſtruxit artificio, in qua mu­
lier teſtudinem pulſabat, & motu remo­
rum viri rotis ſuppoſitis, quaſi ad con­
centum agitantes remos, nauim impelle­
bant.
Machina
quæ ſine igne
ferit.
Scorpio mi­
rus.
Inſtrumen­
tum mirabi­
le ad cribram
dum farinam.
Etſi hæc quaſi parerga dicta videri poſ­
ſint, vt tamen artificioſam hominum inuen­
tionem edoceam, quæ ab aëris natura ortum
ſumpſit, pulcherrimum inſtrumentum quo
farina cribratur, à triennio citra inuentum,
edocere ſtatui, vt ſimul intelligant homi­
nes, quàm leuibus rebus, modò ſint ingenio­
ſæ, opes liceat comparare.
Nam nunc cùm
piſtores omnes ob vtilitatem habeant, ille
verò priuilegium conſecutus ſit à Cæſare,
ne quis habere poſſit præter eius conſen­
ſum, vitam ex hac agit induſtria, & adeò
breui tempore ſibi domum ædificauit.
Ne­
que enim piſtores ſoli, ſed collegia ſacerdo­
tum, & virginum Deo ſacrarum, & nobiles
quicunque familiam magnam alunt, ob
egregiam vtilitatem ( ne dicam neceſſita­
tem ) habent: plures etiam alij, quos non
tam vtilitas, quam ipſa rei admiratio inci­
tauit, facere curauere.
Ipſius autem ſtructura
ſequitur.
Rota eſt B parua, in cuius extremo ambi­
tu A manubrium quo circumagi poſſit:
hæc duo extra machinam protenduntur.
In rotæ mediæ bacillum C, quod motu ro­
tæ circumuertitur, cui in C duo denticuli li­
gnei ex aduerſo poſiti, aliique proximi duo,
& ipſi ex aduerſo poſiti, verum quaſi inter­
medio loco priorum, vt cum ſemel rota cir­
28[Figure 28]
cumagitur, quater tangat lignum latum, imò
tabellam DE vtrinque ſuſpenſam capſulæ:
vt rota vertente, tabella tremulo motu dum
denticulis tangitur perpetuo agitetur.
Por­
rò lignum C, & tabulæ pars parua capſula
circum teguntur: ligno ſeu tabellæ DE ſu­
perſtat cribrum pollinarium FG obliquè
pendens, & ex G appenſum in H ne exci­
dat: hoc tenuibus tabulis imò tenuiſſimis,
ac leuiſſimis vndequaque conſtat, præter­
quam in medio vbi cribro farina excutitur:
nam vt ſolet pars ea tela linea conſtat.
Cap­
ſa hæc omnia vndequaque concluſa conti­
nentur: in cuius ſupremo capſula K iacet,
atque in ea quadrata quaſi lignea patina
leuiſſima, in qua farina iacet: hæc ſic ſuſ­
penſa eſt, vt facilè concuti poſſit: concuti­
tur autem funiculo ei annexo altera rotæ
parte, dextra ſcilicet iuxta B.
Memineris
etiam cribrum FG vtroque ex capite pa­
tere ſupremo, vt farinam excipiat à patina:
infimo, vt furfur eiiciat ex G.
Tota autem
capſa trifarlam diuiditur in LMN, erectis
ſeptis ex tenuibus tabulis firmis ac omninò
immobilibus.
Poteſt & ſi libet quadrifariam
diuidi.
Hoc igitur conſtituto, cum circum­
agitur B rota, funiculus concutit patellam,
& denticuli tabellam: patella excutit fari­
nam in cribrum F G, tabella cribrum con­
cutit: ac fit vt tenuiſſimus flos farinæ pri­
mò excutiatur, cadatque in NM, parte cap­
ſulæ: deſcendens verò cum vehementius
agitetur, pars inferior excutitur alia minus
ſyncera in LM, inde vltimò deſcendit per
os cribri infernum & ſurſum totius in LO:
atque ita tria ſeorſum colliguntur, flos fa­
rinæ in MN, farina craſſa in ML, furfur in
LO: Quæ verò circumuolat farina tota, ne­
ceſſariò iterum redit ad locum ſuum, vt ni­
hil penitus pereat, quoniam capſula nullibi
tranſpirat.
Oportet autem ( quod ipſa ra­
tione facilè percipis ) FG cribrum non ni­
mis eſſe accliue: nam farina vſque ad G per­
ueniret, & cum furfure eiiceretur.
Quamo­
brem ſi ſeptum Luſque ad os cribri tranſtu­
leris, vel aliud ſeptum, vt in P, adieceris, ſi­
mul etiam paululum, vt vides, os ipſum G
ſuperius recuraueris, ne vel oboli iacturam
feceris farinæ.
Nunc quanta ex hoc ſequantur inſtrumen­
to
commoda, intellige.
Primum, vnius hominis
labore, qui rotam verſat & farinam impo­
nit patellæ, & cum loci pleni fuerint, cribra­
tam colligit ac furfur, trium operariorum
vices ſupplet.
Secundum eſt, quod ad hoc
opus cum neque adeò ſit laborioſum, nec
noxium, quilibet ſufficere poteſt vtileſque
geruli habentur, qui longè minore pretio
operariis conducuntur.
Tertium, quòd tota
farina colligitur, nec quicquam perit, cum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index