Landi, Bassiano, Ecphrasis de motu, 1550
page |< < of 71 > >|
1numero: quia tempus non eſt, conti­
nuatum, & vnum numero.
Nam motus
veluti dealbatio, quæ interiit, & tem­
pus quod præteriit, non redit vnum
numero, ſed ſpecie tantum: vt enim
corpora æterna eadem numero, ita ge­
nita & interitura eadem ſpecie, non nu­
mero reuertuntur: motus verò tam
æternus, quàm genitus & interiturus,
non redit idem numero, ſed ſpecie
duntaxat.
Proinde, conuerſio cœle­
ſtis hodierna, & heſterna, non eſt ea­
dem numero, ſed ſpecie tantum: quia
motus, qui ſemel interiit, idem nu­
mero non reuertitur, ſed ſpecie: ſi­
quidem tempus, quod redit, non idem
numero, ſed ſpecie duntaxat redire
cenſeatur.
Hoc tamen intereſt inter­
motus genitos, & conuerſiones cœle­
ſtes, quòd ex omnibus conuerſioni­
bus fit vnus numero motus: quoniam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index