Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 252 > >|
1præſtantiora, aut vtiliora, aut certiora exiſtant. Agriculturæ enim
opus, quod alimenta & medicamenta hominibus ſuppeditat, neceßi­
tate vincit cætera: victoria, quæ rebelles & hostes ſubijcit, proprios
ciues conſeruat, vtilitate ſupereminet: Medicina nobilitate ſubiecti,
& præstantia boni nempe ſanitatis, quam procurat, eximia eſt: Cer­
titudine operis & operationis Fabrilis anteponenda omnibus: vt
Lanificium, quod ad opes honeſte parandas: & Nautica propter
mercaturam faciunt omnium maximè.
Imperantes etiam hoc ha­
bent, quod eorum, quæ efficiunt, rationes teneant: Iuueniles corporis
vires non requirant: vitæ poſſeſſoris ſui ſint æquales.
Miniſtrantes
non item: ſed vſu potius & conſuetudine diſcantur & exerceantur:
Iuueniles vires poſtulent, & poſſeſſorem ſuum in ſenectute deſe­
rant.
Ex ijs aliis aliæ materias apparant: aliæ inſtrumenta fabrican­
tur.
Inſtrumentorum omnium ratio conſiſtit in certa quadam figu­
ra, qua quæ eam habent, ad vſum commodiora ſunt.
Cur autem hæ
figuræ aptißimæ ſint nulla miniſtrantium rationem inueſtigat: Satis
habent, ſi modum fabricandi & vtendi tenuerint.
harum tamen
aliquot, cum certæ rationes eſſent ſubtiles, & à fontibus Geometriæ
petitæ, ipſas hoc libello verè aureo, & intelligentibus periucundo
Ariſtoteles partim generaliter, & ex ſuis principiis, partim per ali­
quot exempla, à rebus multis variíſque petita explicuit.
Ob quod liber
rectè inſcribitur mhxa/nika, quia hic explicet cauſas virium in­
ſtrumentorum ad Mechanicas artes prædictas pertinentium.
cur
ſcilicet ea, quam habent, prædita figura vſui, & effectui commodio­
ra exiſtant.
Quid eſt Mechan.] Summa eſt eorum, quæ hoc primo capite
explicantur, ſed imperfectior: quia non, quid ſit mechanice, ſed
quod ſit ars admirabilis, & quod circulus omnium, quæ fiunt in
Mechanica, admirabilium eſſe cauſa oſtenditur: præter quæ etiam
docetur problemata mechanica partim eſſe Phyſica, partim eſſe Ma­
thematica.
Mira ſunt in his:] Similitudo hîc quædam eſt: ſed ſine notis
ſimilitudinis expreſſa.
ſic igitur erit clarior. Quemadmodum in re­
bus naturalibus miræ ſunt illæ, quarum cauſa ignoratur: ita & in
his, quæ præter naturam arte factæ hominibus conferunt, ſi & ea­
rum cauſa lateat, vbi notandum admirationem eſſe animi in rem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index