Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 158 > >|
1tenſio inter ducendum rectam fiat, motis ex ordine
digitis, manu, cubito, bracchio ſuper propriis, ac
ſpecialibus centris.
Conſidera quoque vt inter ex­
pedite ambulandum, ſpontaneus ille bracchiorum
motus, cuius centrum ſcapulæ ſunt, non perinde ſit
defatigationi obnoxius, ac motus crurum, cuius
centrum coxendices, quod non perinde inhibeatur,
& multiplicari cogatur: ſed iſtud tamen obiter.
De­
nique, ſi quis quærat motum, qui violentus maximè
ſit, is eſſe videtur vterque, de quo heic loci agitur;
nempe qui non modò eſt in re projecta, dum ſursùm
contendit, ſed etiam, qui in re cadente, dum fertur
deorſùm.
Argumento eſt, quòd vt ille eſt ab ex­
terno principio, ita hic non poſſit eſſe ab interno, qua­
le formam dicunt, & quale perſeuerans vniuſmodi,
intelligi cauſa non poſſit, tanti illius, ac tam inæqua­
bilis impetus; qui cùm aliunde non valeat incremen­
tum continuum infinitè accipere, ideò longè abeſt,
vt durare perpetuò poſſit.
Quid dico verò perpe­
tuò?
cùm prolixiſſimus omnium vix vnico horæ mo­
mento perduret, eaque ratione peragatur, vt ſi ca­
dens ex alto corpus minùs benè compactum ſit, im­
petu ipſo diſſipetur; intelligamuſque, ſi caſus in im­
menſum pateret, impetuſque eadem ſemper propor­
tione in immenſum increſceret, nullam penitùs com­
pactionem ad inexſolubilitatem corporis eſſe ſuffe­
cturam.
Quod ſanè conuincit hunc motum natura­
lem propriè non eſſe, ſed violentum potiùs, imô
euaſurum tandem violentiſſimum, ſiue quo violen­
tior excogitari non valeat; cùm is, qui à natura eſt,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index