Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
41
41 (29)
42
42 (30)
43
43 (31)
44
44 (32)
45
45 (33)
46
46 (34)
47
47 (35)
48
48 (36)
49
49 (37)
50
50 (38)
< >
page |< < (32) of 672 > >|
4432Diſſertatio Secunda
Dand. Ignis eſt *Spiritus vim babens caloris non mediocris. * Spiri-
tum voco non qui à Sulphure &
Sale diſtinguitur, ſed ſubſtantiam
tenuem;
neque eam tantùm, in qua ineſt raritas, aut leuitas, ſed
eam, quæ ſubtilis eſt, &
in anguſtiſſimos corporum meatus facilè
peruadit, ſiuè multum, ſiuè parum materiæ, illâ paruitate conti-
neatur:
Hinc Ariſtoteles lib. 1. de Anima. text. 29. de igne mentio-
nem faciens vocat λεπ τομερέςατόντε, Κτὶ μάλιςα τῶν ςοιχειων
ἀσώματον, partibus tenuiſſimis pręditum, &
maximè inter elemen-
ta incorporeum:
huiuſmodi enim tenuis natura vbi ſoluitur vin-
culo, quo cùm cętetis copulabatur, quà patet exitus, vel per quam
ſibi inuenit viam, euadit mobilitate ſuâ potiùs, quàm aut leuitate
aut grauitate.
Quamuis autem aëri pariter conueniat ſua ſubtili-
tas, in hoc tamen præcipuè ignis ab aëre diſcrepat, quod aër mo-
dico ad ſummum tepore calet, ignis natura ſemper aliquid habet
feruoris;
licèt ex aliarum naturarum conſortio, quibus confundi-
tur, ſæpè prohibeatur, quin vires omnes ſuas exerat:
Sic & homo
vim habens ratiocinandi, aut ſomno, aut amentiâ correptus, vi il-
lâ non vtitur, citrà humanæ naturæ iacturam.
Iam verò Ignis genus vniuerſum in eas ſpecies partiri poſſumus,
quæ à Gradonico huius diſſertationis initio indicatæ ſunt, vt nimi-
rum Spiritus vim habens caloris non mediocrem, alius quidem ſit
fuapte naturâ cum luce coniunctus, alius verò ab eâ ſeiunctus;
ille
Ignis Viuus, hic Mortuus dicatur.
Prioris autem generis iterum
differentiæ duæ excogitari poſſent, ſi moles ipſa, quæ Ignis voca-
bulum obtinuit, ſpectetur:
Nam ſi moles illa, maiori ſaltem ex
parte, compoſita ſit ſpiritu ſplendido pariter atque Calido, Ignem
ſimpliciter vocant, ſi fulgeat, &
ferueat; at ſi ſpiritûs calidi ſimul
atque ſplendidi calor, aliarum naturarum admiſtione, ita intepe-
ſcat, vt ſolùm lucis ratio habeatur, &
nihil feruoris deprehenda-
tur, hic potiùs Ignis Fatui appellatione dignus eſt.
Cœterùm
id non ad ipfam ignis naturam pertinet, ſed ad ea, quæ illi acci-
dunt:
propterea poſterior hæc diuiſio in Ignem Viuum & Fatuum
reijci poteſt citrà vllum incommodum, ſi natura quidem Ignis ſpe-
ctetur.
In quàm varias autem ſpecies ignis cùm Viui, tùm Mortui,
notio diuidi queat, ex ijs, quæ à nobis ſequentibus diebus diſputa-
buntur, innoteſcet, vbi quàm variam ſpirituum calidorum ſupel-
lectilem corporibus Naturaincluſerit, pro re natâ exponemus.
An
verò, quemadmodum Spiritus Calidos habemus in Cauſticis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index