Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

List of thumbnails

< >
331
331 (294)
332
332 (295)
333
333 (296)
334
334 (297)
335
335 (298)
336
336 (299)
337
337 (300)
338
338 (301)
339
339 (302)
340
340 (303)
< >
page |< < (403) of 525 > >|
440403Ioan. de Sacro Boſco. per ♎, ad ♑, Sol progreditur, decreſcent iterum dies eadem proportione, qua
antea creu erant, &
noctes augebuntur.
11Qui dies
artificiales
quibus no-
ctibus ſint
æquales in
ſphæra obli
qua.
VNDE uidetur, quòd ſi ſumantur duo circuli æquidiſtantes ab Ae-
quinoctiali ex diuerſis partibus, quantus eſt arcus diei in uno, tantus eſt ar-
cus noctis in reliquo.
Ex hoc ſequi uidetur, quòd ſi duo dies Naturales ſu-
mantur in anno æqualiter remoti ab alterutro æquinoctiorum in oppoſitis
partibus, quanta eſt dies artificialis unius, tanta eſt nox alterius, et e conuer
ſo.
Sed hoc eſt, quantum eſt uulgi ſenſibilitatem in Horizontis fixione. Ra-
tio enim per ademptionem Solis contra Firmamentum in obliquitate Zodia-
ci uerius dijudicat.
COMMENTARIVS.
Qvod hic dicit, ſi duo paralleli circuli æquales, æqualiterq; ab Aequa-
tore diſtantes ſumantur, alter quidem Boream uerſus, alter uero Auſtrum uer
ſus, arcum diurnum unius æqualem eſſe arcui nocturno alterius, &
cõtra, cla-
riſſime demonſtrant Theodoſius lib.
2. propoſ. 19. Vnde ſi ſumantur duo dies
Naturales ęqualiter hinc inde remoti à die ęquinoctiali, (vt v.
g. dies triceſima
Martij, &
duodecima Martij; Nam utraq; nouem diebus diſtat à viceſimaprima
22In ſphæra
obliqua æ-
quales ſunt
duo dies ar
tificiales
quicunque
abalterutro
ſolſtitiorũ
æqualiter
diſtantes.
die Martij, in qua fit æquinoctium Vernum noſtra ætate) erit tanta dies artifi-
cialis vnius, quanta nox alterius, &
contra. Hoc uero intelligendum, inquit, eſt
ſecundum iudicium ſenſus, quoniam præciſe loquẽdo erit aliqua inęqualitas
propter inęqualem Solis motum ſub Zodiaco, uel etiam propter aſcenſiones
deſcenſionesq;
inæquales arcuum Zodiaci, quos Sol proprio motu percurrit
ab occaſu in ortum;
ſed hæc inæqualitas ſub ſenſum cadere non poteſt.
Eadem ratione erunt duo dies artificiales æqualiter diſtantes ab alte-
rutro ſolſtitio inter ſe æquales.
Idemque dices de noctibus: quia in his vnum
&
eundem parallelum Sol ad motum primi mobilis deſcribit.
QVANTO quidem polus mundi magis eleuatur ſupra Horizontem,
33Quo maior
eſt poli alti
tudo, eo ma
ior fit inæ-
qualitasdie
rum & no-
ctum artifi-
cialium.
tanto maiores ſunt dies æſtatis, quando Sol eſt in ſignis Septentrionalibus:
Et e conuerſo, quando eſt in ſignis Auſtralibus. Tanto enim magis mino-
rantur dies ſupranoctes.
COMMENTARIVS.
Qvo magis polus ſupra Horizontem extollitur, eo maiores fiunt arcus
diurni uerſus polum conſpicuum, &
nocturni minores: Arcus uero diurni ver
ſus alterum polum minores, &
nocturni maiores, ut uidere eſt in ſphæra ma-
teriali.
Vnde maiores erunt dies æſtiui in regione magis Septentrionali, quàm
44In ciuitate
borealiori
minoressũt
dies in hye
me, quàm
in ciu@tate
minus bo-
reali, ſed
maiores in
æſtate.
in minus Septentrionali, &
noctes æſtatis minores. Contra uero minores erũt
dies hyemales in magis Septentrionali regione, quàm in minus Septentriona-
li, &
noctes maiores.
Hinc efficitur, ſi ſumantur duę ciuitates, quarum latitudines ſint Borea@
les, maiores eſſe dies hyemales à ♑, uſque ad ♈, in minus Boreali, quàm in
Septentrionaliori, donec in æquinoctio Verno dies reddantur ęquales in utra
que;
At poſt æquinoctium Vernum, dies æſtiuos ſtatim maiores effi ci in ciui-
tate, quæ ad Boream magis uergit, cum tamen à Solſtitio hyberno ad æſtiuum
vſque in utraque dies continue accreſcant.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index