Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
441
441
442
442
443
443
444
444
445
445
446
446
447
447
448
448
449
449
450
450
< >
page |< < of 491 > >|
1ad vim grauitationis eiuſdem vt 1001. ad 1. cùm enim ſingulis inſtan­
tibus æqualibus acquirantur æqualia velocitatis momenta, ſeu æqualis
impetus;
certè 1000. inſtantibus, quibus mouetur acquiſiuit 1000. gra­
dus impetus æquales primo, quem habebat in prima grauitatione;
&
qui fuit cauſa motus primi inſtantis;
igitur ſi hic addatur 1000. erunt
1001. hinc ſi corpus moueatur tantùm vno inſtanti, ictus erit duplus
tantùm grauitationis: ſuppono autem nullam eſſe medij reſiſtentiam,
ictumque infligi per lineam directam.
Duodecimò, hinc, ſi aſſumatur corpus, cuius pondus ſit ad pondus
corporis prædicti vt 1001. ad 1. idem erit effectus eius grauitationis, &
illius ictus vno inſtanti.
Probatur manifeſtè, quia, quæ habent eundem
rationem ad aliud tertium;
ſunt æqualia; dixi vno inſtanti; nam reuerâ
corpus graue, quod primo inſtanti imprimit aliquid impetus primo in­
ſtanti, illum auget, ſecundo, tertio, &c.
quod maximè obſeruandum eſt;
alioqui maxima erit hallucinatio.
Decimotertiò, hinc non poteſt determinari proportio corporis ca­
dentis, & grauitantis, niſi ex hypotheſi;
quia nemo ſcit quot fluxerint
inſtantia in dato motu;
quoad reuerâ ſciri poſſet ſi poſſet aliqua arte in­
ueniri corpus, cuius grauitatio haberet effectum, quem habet alterius ictus,
quod nec ſciri poteſt per depreſſum cylindrum cereum vel plumbeum, vel
alterius mollioris materiæ, quia æqualis depreſſio accuratè cognoſci non
poteſt; ſi quis enim diceret deeſſe, vel ſupereſſe 1000. ſuperficies, quà
ratione conuinci poſſet?
non poteſt etiam ſciri operâ libræ, in cuius al­
terum brachium cadat mobile, quia ſunt ferè infiniti motus inſenſibiles,
vt conſideranti patebit; igitur proportio hæc tantùm, determinari poteſt
ex hypotheſi data, vt clariſſimè conſtat ex dictis.
Decimoquartò, hinc maxima eſt proportio inter ictum, & grauita­
tionem;
cùm modicus malleoli caſus eum effectum præſtet, quem in­
gens corporis moles ſua grauitatione præſtare non poſſet;
non eſt tamen
infinita proportio, quia poteſt tanta eſſe moles grauitatis, & tam par­
uum corporis cadentis pondus, vt illa præualeat, vt conſtat experientiâ,
quæ nobis euidentiſſimam ſuggerit rationem;
quia reiicimus infinitos
illos tarditatis gradus, quos aſſumpſit Galilæus ad probandam ſuam
hypotheſim de motu accelerato, & infinita eiuſdem & aliorum multo­
rum inſtantia, de quibus alibi in Metaphyſicâ;
eſt tamen maxima illa
proportio, vt dixi;
quia perexigua temporis pars infinitis ferè inſtanti­
bus conſtat;
quorum certè numerum recenſere poſſemus, ſi quis mo­
dum inueniat, quo poſſit abſolutè adæquare grauitationis dati corporis
effectum cum effectu ictus alterius cadentis: quod meo iudicio non
modo geometricè, verùm etiam mechanicè, ſaltem accuratè fieri non
poteſt.
Decimoquintò, nec illud, quod habet Dominus Hobs apud Merſen­
num, in phœnom.
Mech. pr. 25. videtur ſatisfacere. Primè, quia ſup­
ponit primum illum conatum cylindri AB, & puncti phyſici A'C,
ſed non tradit modum, quo poſſit cognoſci.
Secundò, quia dicit cona-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index