Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
441 35
442 36
443 37
444 38
445 39
446 40
447 41
448 42
449 43
450 44
451 45
452 46
453 47
454 48
455 49
456 50
457 51
458 52
459 53
460 54
461 55
462 56
463 57
464 58
465 59
466 60
467 61
468 62
469 63
470 64
< >
page |< < (35) of 760 > >|
44135LIBER I. aut locis, quæ molliter aſſurgunt, eſſe ſitas cõtingit. Quòd
igitur
cenſendum non ſit fluuiorum primordia haud ſecus,
quàm
ex ſequestratis quibuſdã cauernis fieri, constat.
Nec
enim
terræ locus ut ita dixerim ſufficeret.
quemadmodum
nec
nubium, ſi eam dũtaxat, quæ eſt in ratione rerum fluere
oporteret
, nec elaberetur una quidem, &
altera rurſum gi-
gneretur
, ſed ſemper ex ea quæ in rerũ natura existit, pro-
meretur
.
Item illud, ad montiũ radices fonteis eſſe, teſtatur
locum
aquam proptereà distributim reddere, quòd ea ad
exiguum
quid, ac paulatim ex multis cõfluat guttulis, Qua
etiam
ratione, amniũ fontes effici cõſueuere.
Verũ enimue-
ro
&
talia eſſe loca, ceu ſtagna, quæ aquarũ multitudinem
cõtineant
, ſed non tanta, ut illud accidere queat, haudqua-
quàm
magis fuerit abſurdum, quàm ſi quis fluuiorũ fontes
manifestos
eſſe putet:
ferè enim è fontibus plurimi effluunt.
Cenſere igitur ſtagna, & itidem fontes, uniuerſum aquarũ
corpus
eſſe, ſimile existit.
Quod autem terra taleis habeat
hiatus
, atq;
diſceßiones, flumina ipſa, quæ ſeſe condunt, de-
clarãt
:
quod quidẽ multis in locis terræ accidit, ut in Pelo-
poneſo
:
plurima enim ſunt eiuſmodi circa Arcadiã. Cauſa
autẽ
eſt:
quia mõtoſa eſt ex alueis in mare effluxũ nullũ
habet
:
oppleta nãq; loca, & effluxũ minimè habẽtia, amni-
bus
tranſitũ in imũ inueniunt, uim afferente ea, quæ ex alto
aduenit
, aqua.
In Græcia igitur parua admodũ talia fiunt.
At
ſub mõte Caucaſo ſtagnũ exiſtit, quod accolæ mare uo-
citant
, id enim multis fluminibus, ijsq́;
ingentibus receptis,
manifestũ
non habens effluxum terrã ſubit, ac demum iuxta
Coraxos
, circa uocata Bathea Põti, acceptas euomit aquas:

hæc
autem ſunt immenſa quædam aliitudo maris.
Nam
nemo
unquam uadum, demiſſo fune, reperire quiuit.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index