Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo
page |< < (35) of 760 > >|
44135LIBER I. aut locis, quæ molliter aſſurgunt, eſſe ſitas cõtingit. Quòd
igitur cenſendum non ſit fluuiorum primordia haud ſecus,
quàm ex ſequestratis quibuſdã cauernis fieri, constat.
Nec
enim terræ locus ut ita dixerim ſufficeret.
quemadmodum
nec nubium, ſi eam dũtaxat, quæ eſt in ratione rerum fluere
oporteret, nec elaberetur una quidem, &
altera rurſum gi-
gneretur, ſed ſemper ex ea quæ in rerũ natura existit, pro-
meretur.
Item illud, ad montiũ radices fonteis eſſe, teſtatur
locum aquam proptereà distributim reddere, quòd ea ad
exiguum quid, ac paulatim ex multis cõfluat guttulis, Qua
etiam ratione, amniũ fontes effici cõſueuere.
Verũ enimue-
ro &
talia eſſe loca, ceu ſtagna, quæ aquarũ multitudinem
cõtineant, ſed non tanta, ut illud accidere queat, haudqua-
quàm magis fuerit abſurdum, quàm ſi quis fluuiorũ fontes
manifestos eſſe putet:
ferè enim è fontibus plurimi effluunt.
Cenſere igitur ſtagna, & itidem fontes, uniuerſum aquarũ
corpus eſſe, ſimile existit.
Quod autem terra taleis habeat
hiatus, atq;
diſceßiones, flumina ipſa, quæ ſeſe condunt, de-
clarãt:
quod quidẽ multis in locis terræ accidit, ut in Pelo-
poneſo:
plurima enim ſunt eiuſmodi circa Arcadiã. Cauſa
autẽ eſt:
Nã quia mõtoſa eſt ex alueis in mare effluxũ nullũ
habet:
oppleta nãq; loca, & effluxũ minimè habẽtia, amni-
bus tranſitũ in imũ inueniunt, uim afferente ea, quæ ex alto
aduenit, aqua.
In Græcia igitur parua admodũ talia fiunt.
At ſub mõte Caucaſo ſtagnũ exiſtit, quod accolæ mare uo-
citant, id enim multis fluminibus, ijsq́;
ingentibus receptis,
manifestũ non habens effluxum terrã ſubit, ac demum iuxta
Coraxos, circa uocata Bathea Põti, acceptas euomit aquas:

hæc autem ſunt immenſa quædam aliitudo maris.
Nam
nemo unquam uadum, demiſſo fune, reperire quiuit.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index