Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686
page |< < (13) of 672 > >|
44113De Montibus Flammiferis. nemo rationis ductum ſequens inficietur, oriri non poteſt, niſi
quid interveniat, quod fervorem obtundat, aut comprimat.
A-
pud Ariſtotelem lib.
de admir. audit. num. 35. Ignem qui in Lipard
extat, aliquando anno decimoſexto deficere, decimo verò ſeptimo redi-
re, refert Xenophanes.
& num. 36. Exhalationem Ætnæ nec flam-
meam, nec continuam eſſe, ſed pluribus annis fieri aſſeverant.
& ſimi-
liter num.
37. Circa Lydiam ignem quamplurimum ſurſum ferri, ac
ſeptem dierum diſcrimine flagrare inquiunt.
Præterquam quòd in-
cendia ipſa ex cratere eodem effuſa non uniuſmodi ſunt ſemper,
ſed ſæpè inæqualia, modò mitiùs aſſurgunt innocua, modò flam-
marum globos eructantia vaſtitatem finitimis regionibus mini-
tantur.
Id quod non niſi pro aliâ atque aliâ materiâ contingere
nemo non intelligit.
Dand. Sunt etiam qui ſcribant Inſulam Ormuz ſeptennio
conflagrâſſe, tùm abſumptâ materiâ extinctus eſtignis.
Æolias
Inſulas, Liparam cum reliquis, ob ignes erumpentes, Vulca-
nias dictas ita vulgatum eſt, ut meminiſſe ſupervacaneum ſit;
nunc verò incendia deſierunt. Ipſius Ætnæ non ſemper eaſdem
eſſe iras teſtatur Virgilius lib.
3. Æneid.
. . . . Horrificis juxtà tonat Ætna caminis,
Interdúmque atram prorumpit ad æthera nubem
Turbine fumantem piceo, &
candente favillâ,
Attollítque globos flammarum, &
ſidera lamb@t.
Interdùm ſcopulos, avulſáque viſcera Montis
Erigit eructans, liquefactáque ſaxa ſub auras
Cum gemitu glomerat, fundóque exæſtuat imo.
& Strabo lib. 6. pag. 546. de Ætnâ loquensait, Ipſaverò montis ca-
cumina multas ſuſ cipiunt mut ationes, veſcentibus incendijs, nunc qui-
dem unum in craterem collabente igne, nunc diviſo effluente, nunc ignei
emittuntur rivi, nunc flammæ, fumoſæve fuligines;
nunc ardentes ex-
halat lapides.
Et quidem quod ad fuligines fumoſas attinet, ali-
quando tantæ fuerunt, ut ſcripſerit Cicero lib.
2. de Nat. Nos au-
tem tenebras cogitemus tantas, quantæ quondam eruptione Ætnæorum
ignium finitimas regiones obſcuraviſſe dicuntur, ut per biduum nemo ho-
minem homo agnoſceret;
cùm autem tertio die Sol illuxiſſet, tùm ut re-
vixiſſe ſibividerentur.
Java Inſula montem ſemper habet arden-
tem;
non tamen ſemper perindè furit ibi Vulcanus, atque an-
no 1586.
, cùm tanto impetu eruperunt flammæ, ut ferè decem
millia hominum ab ijs extincta dicantur, projectis in urbem la-
pidibus, tantáque cineris ac fumi copia, toto triduo, aërem oc-
cupavit, ut nocturnæ tenebræ diem invaſiſſe viderentur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index