Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
441
441
442
442
443
443
444
444
445
445
446
446
447
447
448
448
449
449
450
450
< >
page |< < of 491 > >|
1tum primum puncti AC, & totius axis AB, quamdiu deſcendit vterque,
eſſe æqualem;
quod tamen dici non poteſt, quia conatus ſingulorum
punctorum ſeorſim ſunt æquales;
ſed conatus omnium coniunctim eſt
maior conatu ſingulorum;
nam ſingula habent ſuum impetum; verum
eſt quidem moueri motu æquali, quia ſingula æquali impetu mouentur.

Tertiò, quia vult poſito cylindro ſupra baſim 4. illam immediatè premi
à puncto EB, hoc verò punctum à puncto DE, & hoc ab CD, & hoc ab
AC;
quod tamen dici non poteſt; quis enim dicat granulum ſuperpoſi­
tum rupi in illam grauitare?
Equidem cum illa grauitat grauitatione
communi, vt dictum eſt ſuprà, non tamen in illam.
Quartò, quia dicit
pumum B cum conatu totius cylinèri incubantis eo tempore, quo pun­
ctum AC conficeret AC, conficere AB, quod repugnat progreſſioni
Galilei, quam ſequitur ipſe;
quia conatus ſunt, vt velocitates; hæ verò
vt tempora; ſed ſpatia in ratione duplicata temporum.
Denique non video, quomodo ex his etiam datis demonſtret pro­
portionem quæſitam percuſſionis, & grauitationis;
igitur non eſt conſu­
lendum ſpatium, ſed tempus eo modo, quo diximus;
ſi enim punctum
moueatur per 1000. inſtantia, acquiret mille puncta impetus;
igitur ha­
bebit 1001. igitur ſi aſſumatur corpus, quod conſtet 1001. punctis habe­
bit 1001. puncta impetus, id eſt ſingula in ſingulis; quæ cum omnia gra­
uitent grauitatione communi, æqualis eſt priori effectus.
Decimoſextò, hinc vides, quàm ſit difficilis, vel potiùs impoſſibilis
huius proportionis inuentio, ex cuius cognitione tempus reſoluitur in
ſua inſtantia, immò & quantitas in ſua puncta: primum quidem;
ſit enim
data moles, cuius grauitatio æqualis eſt ictui alterius cadentis dato
tempore; haud dubiè tot ſunt inſtantia in toto illo tempore, quoties
pondus cadens continetur in grauitante, vt patet ex dictis.
Decimoſeptimò, poteſt aſſumi perexigua pars temporis pro inſtanti
phyſico, nec tam ſenſibilis erit error, & modicum ſpatium pro puncto
phyſico, vt deinde mechanicè procedatur ad indagandam hanc propor­
tionem percuſſionis, & grauitationis.
Decimooctauò, poteſt explicari quomodo defigatur palus ab ictu
corporis deorſum cadentis.
Primò enim, ideò defigitur, quia materia
mollior cedit non ſine aliqua compreſſione.
Secundò, hinc in mucro­
nem deſinere debet, vt faciliùs penetret, quod ad cuneum reducemus
alibi: idem dico de ſecuri, gladio, enſe, &c.
Tertiò, initio faciliùs
defigitur, conſtat experientiâ; ratio eſt, quia plures partes deinde com­
primuntur propter longitudinem, & craſſitudinem pali ſeu claui.
Quar­
tò, hinc minùs defigitur ſecundo ictu, quàm primo;
igitur maiore niſu
opus eſt:
in qua verò proportione difficilè dictu eſt; inueniri tamen po­
teſt de qua numero ſequenti.
Quintò, poteſt etiam dici vel poſito ſe­
cundô ictu æquali primo quantum defigat ſupra primum, vel poſita de­
fixione illa, qua defigitur ſecundo ictu æquali primæ, quam proportio­
nem habeant ictus.
Tertiò, poſito vtroque inæquali, quæ ſit etiam vtriuſ­
que proportio.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index