Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica
page |< < (683) of 568 > >|
442683COSMOTHEOROS, LIB. I. Geometricas, velut circulos, triangula, polygona, ſphæ-
ras, multis modis natura ipſa oculis objicit, ad variaſque
eorum proprietates indagandas quaſi invitat;
in quarum
contemplatione, etiam extra utilitatem omnem, ſumma eſt
oblectatio.
Quis enim non admiratur, cum diſcit ea quæ
de circulo in Elementis Euclideis, &
Apollonii locis Pla-
nis docentur?
aut quæ de ſphæræ ſuperficie & quadratu-
ra Parabolæ Archimedes prodidit, aut recentiorum ſubti-
liſſima inventa?
Quorum omnium eadem, & ad diſcen-
dum æque expoſita, eſt veritas in Saturno, ac Jove, atque
apud nos, &
ex iiſdem ſimpliciſſimis principiis pendens,
quo facilius credi poteſt pulcherrimi jucundiſſimique ſtudii
in illis ac cæteris planetis aliquos participes eſſe:
Etſi præ-
cipue hoc ſuadet utilitas quæ ex eo in omnem vitam ema-
nat.
Quod ſi jam eo uſque rei Geometricæ peritos qui in
Planetis ſunt dicerem, ut &
Tabulas Sinuum, & Logari-
thmos, &
calculum Analyticum invenerint; abſona ac pe-
ne ridicula proferre viderer.
Nec tamen quidquam obſtat
quin horum aliquid reperiſſe potuerint, aut aliquando re-
perturi ſint;
atque etiam his noſtris fortaſſe majora. Non
debemus enim, ut jam ſæpe diximus, præferre nos ipſos
ac res noſtras rebus Planeticolarum.
Cæterum illud quod uniuſmodi & æternum in Geome-
trica ſcientia ineſſe animadvertimus, ſimiliter quoque in
Harmonicis inveniri certum eſt;
cum conſonantiæ omnes
conſtanti menſura ac proportione conſtituantur;
omnis
vero phtongorum ordo, omniſque cantus delectatio, etiam
vocis ſingulæ, in conſonantiis fundata ſit.
Quo fit ut
11Muſicam@ apud omnes gentes eadem tonorum intervalla canantur,
ſive per gradus continuos, ſive ſaltu vox progrediatur.
Imo animal quoddam in terris Americæ reperiri fide di-
gni auctores narrant, quod ſex muſicos tonos deinceps vo-
ce exprimat:
Ut appareat ipſam naturam immutabili ratio-
ne eos præſcribere.
Quandoquidem igitur quæ huc ſpe-
ctant, certa quoque &
unica, & neceſſaria ratione ſe-
ſe habent, veriſimile eſt, non minus quam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index