Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of contents

< >
< >
page |< < (36) of 760 > >|
44236ARIST. METEOROL. itaq; lon ge à cõtinenti trecẽtisferè ſtadijs, longo tractu, nõ
tamen cõtinuo, ſed tripartito, potulenta redditur aqua.
Itẽ
amnis quidem haudquaquàm Rhodano minor, in agro Li-
gustico abſorbetur, rurſumq́;
alio in loco emergit. Rhoda-
nus autem fluuius eſt, qui nõ niſi nauigio tranſmitti poteſt.
Cur locaita mutentur, vt vbi prius vbi terræ fuerint, nũc flu-
mina ſint, &
contrà. Etde Cataclyſmis in vniuerſum.
CA P. IIII.
_P O_rrò nõ ſemper eadem telluris loca, uel aquoſa ſunt,
11Hîc Āriſto. de
cataclyſmis de
terminat, oſten
ditq́; quare flu
uiorũ alij per-
ennes ſunt, alij
non.
uel arida, ſed mutationẽ iuxta amnium ortum, ac de-
fectum ſubeunt.
Et ideo, quæ continenti uicina ſunt, &
quæ mari, permutari ſolent:
nec ſemper hæc terra, illa ma-
re omni permanent tempore:
ſed ubi terra erat, illic mare
naſcitur:
& ubi nunc mare eſt, illic rurſum terra erit: ordi-
ne tamen quodam ac ambitu, fieri ista existimandum eſt.
Horum autem principium, cauſaq́; existit, quòd interiores
quoq;
telluris partes, périnde atque animantium, planta-
rumq́;
corpora, iuuentutem, atq; ſenectutem habeant. Ve-
rùm istis hoc per partem ſubire, nequaquam contingit, ſed
ſimul totum iuueneſcat, at que ſeneſcat neceſſe eſt:
terræ
particulatim hoc idem ob frigus, atque calorem accidit.

Hæc igitur, accreſcere ſimul, atq;
decreſcere propter ſolis
calorem, conuerſionemq́;
aſſolent. Qua etiam de cauſa,
telluris quoque partes, uireis ſibi uendicant differentes.

Próinde ad aliquod uſque tempus aquoſa permanere que-
unt, démde aßiccantur, atque ſeneſcunt rurſum.
Alia
porrò loca reuiuiſcunt, &
ſecundum partem aquoſa reddi
ſolent.
Sed cùm loca aridiora ſunt, fontes deleantur neceſſe
eſt:
quæ cùm accidunt, omnes primum è magnis puſillos
fieri, déinde tandem inareſcere oportet.
Quinetiam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index