Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (684) of 568 > >|
443684CHRISTIANI HUGENII etiam Muſicæ oblectationem ad plures quam ad nos perti-
nere.
Poſitis enim aliis terris atque animalibus ratione &
auditu pollentibus, cur tantum his noſtris contigiſſet ea vo-
luptas, quæ ſola ex ſono percipi poteſt?
Neſcio equidem
quantum apud alios valiturum ſit argumentum, quod hic
ab unitate, &
immutabili natura iſtarum artium petiimus;
mihi non leve aut contemnendum videtur, nec multum ei
cedere, quo in ſuperioribus uſus ſum, cum videndi facul-
tatem Planetariis animalibus convenire docui.
Porro ſi tonis harmonicis & cantu delectentur, vix quo-
que fieri poteſt quin &
inſtrumenta quædam muſica repere-
rint;
quoniam & caſu in hujuſmodi inventa incidere con-
tingit:
velut chordis valide contentis, aëris ſono, canna-
rum aut cicutarum ſibilo.
A quibus initiis, ſicuti ad teſtu-
dines, citharas, tibias, &
organa polyplectra nos perve-
nimus, ita illi quoque non minus elegantia excogitare po-
tuerint.
Sed quemadmodum certi definitique licet ſint to-
ni, cantuſque intervalla, tamen apud diverſos populos
alium atque alium eſſe canendi morem ac normam videmus;
11Quæ tamen
à noſtra di-
verſa eſſe
poſſet.
ut olim apud Dores, Phrygas, Lydos;
noſtra ætate apud
Gallos, Italos, Perſas:
ita fieri poteſt ut ab omnibus his
longius abeat Planetariorum Harmonice, quamvis illorum
auribus gratiſſima.
Cur vero noſtra rudiorem opinemur
nulla ratio eſt;
neque etiam cur non & chromaticis ſonis,
&
quibuſdam Enarmoniis utantur? cum hemitonia quoque
natura ſuppeditet, certiſque proportionibus definiat.
lmo
ne minus aſſecuti ſint hiſce in rebus quam nos, etiam plu-
rium vocum aut chordarum concentus, artificioſaque per-
miſtio, &
diſſonantium tonorum, & tritoni, & diapente
diminutæ uſus iis fortaſſe concedendus ſit.
Scio vix ali-
quam veriſimilitudinem apud multos hæc habitura, ac mi-
norem etiam, ſi æque doctos dicamus in Jove aut Venere
incolentes, ac ſunt ii qui in Gallia, Italiave plurimum hac
arte excellunt.
Et tamen fieri poteſt ut vel illis peritiores
ſint, ac præcipue in parte Theoretica hujus artis ea perſpe-
xerint, quæ apud noſtrates hoſce parum hactenus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index