Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

Table of figures

< >
[Figure 121]
[Figure 122]
[Figure 123]
[Figure 124]
[Figure 125]
[Figure 126]
[Figure 127]
[Figure 128]
[Figure 129]
[Figure 130]
[Figure 131]
[Figure 132]
[Figure 133]
[Figure 134]
[Figure 135]
[Figure 136]
[Figure 137]
[Figure 138]
[Figure 139]
[Figure 140]
[Figure 141]
[Figure 142]
[Figure 143]
[Figure 144]
[Figure 145]
[Figure 146]
[Figure 147]
[Figure 148]
[Figure 149]
[Figure 150]
< >
page |< < of 599 > >|
1 202[Figure 202]
De ratione, qua panes ærei fathiſcentes torrentur, ſatis dixi: nunc dicam
de modo, quo ex ijſdem torrefactis rurſus æs conficitur.
Hi autem, ut æris
ſpeciem quodammodo amiſſam recuperent, coquantur in fornacibus, quarum
quatuor ſint ad ſecundum murum longum in ea domicilij parte, quæ eſt inter
ſecundum et tertium murum tranſuerſum: cuius ſpacium longum eſt pedes
tres & ſexaginta, atque palmos duos.
Cùm uerò quæque fornacum occupet pe­
des tredecim, utrunque ſpacium, quorum alterum eſt ad dextrum latus primæ
fornacis, alterum ad ſiniſtrum quartæ, latum ſit pedes & palmos tres, medi­
um ſpacium, quod eſt inter ſecundam & tertiam fornacem, longum erit pe­
des ſex.
In cuiuſque horum trium ſpaciorum medio ſit oſtium latum ſeſquipe
dem, altum pedes ſex: quorum medium commune ſit utriuſque fornacis magi­
ſtro: quæque fornax proprium caminum habeat: qui inter duos camini lon­
gi, ſupra deſcripti, parietes aſſurgens innitatur duobus fornicibus & muro
communi.
Is ſit in medio duarum fornacum longus pedes quinque, altus decem,
craſſus duos.
Ante hunc murum ſit pila communis duobus duarum fornacum
prioribus fornicibus, craſſa pedes duos & totidem palmos, lata pedes tres
& dimidium.
Itaque fornicum prior ex hac pila communi pertineat ad alteram
pilam ei communem cum altero eiuſdem fornacis fornice: is uerò ex ſecundo
muro longo dextrorſum ad eandem pilam pertineat: quæ inferius craſſa &
lata ſit pedes duos, & totidem palmos.
Sed prioris fornicis ſpacium uacuum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index