Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
441
441
442
442
443
443
444
444
445
445
446
446
447
447
448
448
449
449
450
450
< >
page |< < of 491 > >|
1hinc vides emiſſionem cæteris paribus maiorem eſſe per verberationem,
quàm per meram impulſionem.
Nonò, pila grauior emiſſa eodem niſu potentiæ grauiorem ictum in­
fligit occurrenti globo, quia ſcilicet plùs habet impetus;
nam diutiùs
potentia fuit applicata: adde quod, ſi tardiore motu mouetur propter
maiorem molem, diutiùs pila intacta manet applicata, de quo infrà.
Scholium.
Obſeruabis eſſe plura alia phœnomena in ludo minoris Tudiculæ
v.g. 1°.quod ſpectat ad proportionem ictuum ratione puncti contactus,
de qua idem dicendum eſt, quod ſuprà dictum eſt Th. 15. num.
25.
2°.quod ſpectat ad lineam motus, per quam pila impacta impellit aliam,
de qua lib.1. Th.50. 51. 52.& alibi paſſim.
3°. quod ſpectat ad reflexio­
nem, de qua fusè lib.6. à Th.62. ad 75.
Theorema 17.
Explicari poſſunt omnia phœnomena emiſſionum, quæ fiunt cum percuſſione.
Primò, ſit percuſſio minoris Tudiculæ v.g. eo maior eſt, quò Tudi­
cula maior eſt; rationem iam attulimus ſuprà num.5.Th.16.
Secundò, quo Tudicula longior eſt, maior ictus, & emiſſio; quia
ſcilicet diutiùs potentia manet applicata, quia brachium longiùs extens
poteſt, vt diximus numero 4. Th.16.
Tertiò, quod ſpectat ad ſecundum ictum, idem prorſus dicendum eſt
quod dictum eſt Theoremate ſuperiore num.9.
Quartò, quod ſpectat ad Tudiculam maiorem, iam ſuprà explicuimus
cuncta illius phœnomena, cum de malleo: certum eſt enim primò ma­
iorem à maiore ictum infligi, cæteris partibus, quàm à minore propter
prædictum rationem.
Secundò, certum eſt longitudinem manubrij fle­
xibilitatem, inæqualitatem, materiem, duritiem mallei, æqualitatem baſis
&c.
multùm conferre ad maiorem cùm ictus. Tertiò certum eſt mino­
rem globum, in quem impingitur Tudicula, citiùs moueri, inaiorem tar­
diùs, cæteris paribus.
Quartò, globus maior in alium impactus Tudiculâ
maiorem ictum infligit, vt conſtat experientiâ; ratî;
eſt, quia tardiùs
mouetur;
igitur diutiùs applicatur: Equidem globus proiectus in alium
fortiorem ictum infligit ex duplici capite, vt dicam infrà.
1°. Quia ma­
iorem impetum à potentia diutiùs applicata.2°.Quia diutiùs applicatur
globo in quem impingitur; at verò quando impingitur Tudiculâ maiore,
ex duplici quoque capite creſcit ictus.1°.quia globus globo diutiùs ma­
net applicatus, cùm tardior motus dicat plùs temporis.
2°. quia malleus
tardiorem motum imprimis globo;
igitur diutiùs manet applicatus: eſt
enim hæc abta lex agentium, vt longiore tempore maior effectus produ­
catur, minor verò minore, reliqua ex dictis facilè intelligentur.
Theorema 18.
Explicari poſſunt omnia phœnomena emiſſionum, quæ fiunt per iactum.
Primò, Iactus duobus modis fieri poteſt: primò brachio: ſecundò,
aliquo organo;
eſt autem multiplex organi genus, de quo infrà; omitto

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index