Clavius, Christoph, Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

Table of figures

< >
< >
page |< < (430) of 677 > >|
446430GNOMONICES294[Figure 294]11102220 vero minor est altitudo poli declinatione maxima Solis, cadit locus ſtyli inter tropicum, & æquinoctia-
lem lineam:
Quando denique poli altitudo nulla eſt, vt in ſphæra recta, collocandus eſt ſtylus in ipſa li-
nea æquinoctiali.
Quæ omnia aperte ex Analemmate, quod propoſ. 2. lib. 2. conſtruximus, colliguntur.
Quia enim in eo altitudo poli A F, maior eſt maxima Solis declinatione, fit vt radius ♋, per centrum D,
3330 emiſſus cadat in lineam meridianã R O, ad punctum K, vltra locum ſtyli G, ita vt punctum G, ſit inter
H, centrum horologii, &
K, punctum ♋. Quare locus ſtyli extra tropicos omnino exiſtet. Quòd ſi altitu
295[Figure 295]44405550 do poli A F, æqualis eſſet maximę Solis declinationi, ita vt diameter paralleli ♋, ſecaret Meridianũ
in puncto A, non differret radius ♋, ex A, per centrum D, eiectus a diametro Verticalis;
ac proinde
locus styli eſſet in puncto G, vbi radius ♋, meridianam lineã ſecaret.
Si vero altitudo poli minor eſſet
maxima declinatione Solis, ita vt diameter paralleli ♋, Meridianum ſecaret inter A, verticem, &
po
lum mundi E, liquido conſtat, radium ♋, per centrum D, tranſeuntem cadere tunc inter H, centrum ho
rologii, &
G, locum ſtyli; adeo vt tunc locus ſtyli exiſteret inter tropicum ♋, & æquinoctialem lineam.
Si denique altitudo poli nulla foret, ita vt diameter Aequatoris a diametro Verticalis non differret,
quis non videt, locum ſtyli tunc cadere in illud punctum lineæ meridianæ, in quo Aequator plano horo-
logij occurreret?

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index