Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

List of thumbnails

< >
441
441 (35)
442
442 (36)
443
443 (37)
444
444 (38)
445
445 (39)
446
446 (40)
447
447 (41)
448
448 (42)
449
449 (43)
450
450 (44)
< >
page |< < (40) of 760 > >|
44640ARIST. METEOROL. ipſi dicimus )non ſemper loca eadem mari aut amnibus hu-
mectari, atq;
ſicceſcere: quod re ipſa, quæ fieri aſſolet, li-
quidò cõstat.
Tota nanq; Aegyptiorũ regio, quos homi-
num antiquißimos eſſe dicimus, facta, ac amnis opus eſſe
uidetur.
Idq́; regionẽ ipſam diſpicienti palàm eſt. Itë
quæ rubro mari cõtermina ſunt, id abunde indicãt.
Nã qui-
dam è regibus, ex eo nauigabilẽ alueum perducere in Nilũ
tentauit:
is enim per totũ quod inter flumen, & rubrum
mare intereſt ductus, nõ parua ipſis cõmoda adſerret:
quod
primus ueterum Seſostris ag greſſus fuiße memoratur, ſed
excelſius mare rubrum comperit, quàm terram Aegypti.
Quamobrem ille prius, & mox Darius fodere deſijt, ut
ne immisto mari corrũperetur aqua Nili.
Patet igitur hæc
omnia unum mare cõtinuum fuiſſe.
Quocirca & Libya re-
gio illustrata Ammonis oraculo humilior uidetur, atq;
de-
preßior, quàm ſubſidẽtis loci ratio poſtulet.
Perſpicuum
enim eſt, quòd quia limũ, aut quippiã eiuſmodi aquarũ uis
intulit, ſtagna facta ſunt, et tellus arida:
quodq́; inibi reli-
cta, ſtagnansq́;
aqua, ſucceſſu tẽporis aßiccata, iam prorſus
euanuit.
At uerò & quæ ad Mæoticum lacum pertingũt,
amniũ conuectu intantum excreuere, ut naues multò mino-
re nunc, quàm anno abhinc ſexageſimo, quæſtus gratia in-
grediantur.
Quare ex hoc ratiocinari prõptum eſt, quod ut
à prima ſtatim origine pleriq;
lacus, ita et hic quoq; amniũ
opus ſit, quodq́;
tandem ut totus aßiccetur, ſit neceſſe. Præ-
terea Boſphorus aßiduè fluit:
quòd ille limo oppleatur.
Atq; quonã pacto hæc cõtingant, ipſis quoq; oculis adhuc
cõtueri licet.
Nã poſteà quã fluxus citra Aſiã littus fecerat,
quod ab eo ad Aſiã interueniebat, paruũ initio ſtagnũ effi-
ciebatur, mox inareſcebat:
posteà uerò littus aliud citra

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index