Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Table of figures

< >
< >
page |< < of 491 > >|
1enim iactum illum, qui fit pede miniſtro, cuius eadem eſt ratio, quæ
brachij.
Secundò, iactu lapidis maioris, maior ictus infligitur; ratio eſt, quia
diutiùs manet lapis applicatus potentiæ, ipſique adeo corpori, in quod
impingitur;
vtrumque certè, quia tardiùs mouetur, ergo tardiùs ſepara­
tur à manu; ergo etiam inſtans contactus maius eſt.
Tertiò, hinc proportio ictuum ſatis facilè ex dictis ſuprà determinari
poteſt;
ſi enim habeatur tantùm ratio impetus maioris, qui imprimitur
ſaxo ab ipſa potentia, ictus ſunt in ratione ſubduplicata ponderum, id
eſt, vt tempora, quibus ſaxum adhæret manui;
ſi verò habeatur ratio
contactus, ictus ſunt vt motus permutando, ſuppoſito æquali impetu;

igitur, ſi habeatur ratio vtriuſque, ictus ſunt in ratione compoſita ex ra­
tione ſubduplicata ponderum, & ratione permutata motuum v. g. ſint
ſaxa AB ſit A 4.librarum, B vnius;
ratio ſubduplicata eſt 2/1 motus A eſt
vt velocitas;
igitur eſt ad motum B, vt 1/2. permutetur, erit 2/1 componatur
vtraque ratio, eritque ratio 4/1;
igitur ictus lapidis ſunt vt pondera; quæ
omnia conſtant ex dictis ſuprà.
Quartò, leuiſſimi lapides vix iaciuntur ad modicam diſtantiam v. g.
granula ſabuli; ratio eſt, 1°.
quia accipiunt minùs impetus, quia citiùs
ſeparantur à iaciente manu, vt patet.
2°. quia mouetur initio velociùs in
aëre;
igitur ſingulis inſtantibus plùs impetus deſtruitur, vt conſtat; nam
in maiori ſpatio aëris eſt maior reſiſtentia.
3°.quia cùm aër perpetuo
motu agitetur, vt certum eſt, in leuiori corpore impetum imprimit; igi­
tur aliam ſiſtit vel deflectit.
4°.quia manu non poteſt rectè prehendi ia­
ciendus lapillus &c.
Quintò, grauior lapis ad modicam tantùm diſtantiam iacitur; ratio
eſt 1°.quia producitur remiſſior impetus, cùm ſcilicet pluribus partibus
ſubiecti diſtribuatur.
2°.quia impetus grauitationis citiùs deſtruit impe­
tum extrinſecus aduenientem.
Sextò, figura corporis iacti multùm confert ad iactum, quia ratione
figuræ poteſt aër plùs, vel minùs reſiſtere:
hinc figura circularis depreſ­
ſior aptiſſima eſt ad iactum;
quia minor eſt aëris reſiſtentia, qualis eſt
figura lenticularis:
hinc ſcabri corporis, qualis eſt tophus, iactus eſt
difficilior;
quia ſcilicet aër ſalebris illis, vel aſperitatibus interceptus
magis reſiſtit: hinc ſibilus propter colliſionem aëris &c.
Septimò, iacitur lapis multis modis 1°. rotato infrà brachio extento:
ſic vulgò iaciuntur grauiora ſaxa;
ad iactum autem conferunt vires po­
tentiæ, brachium longiùs, longior arcus, Tangens, per quam emittitur di­
miſſum ſaxum, quæ debet facere cum horizontali angulum grad.45. ma­
nus ſimul explicata;
ſi enim vna pars ante aliam dimittatur, retinetur
iactus, vt vulgò dicitur, figura, & moles lapidis;
ſi enim maior eſt, non
procul emittitur præuia brachij gyratio, quia impetus augetur: denique
impreſſus toti corpori impetus, quæ omnia mirificè maiorem iactum ef­
ficiunt, vt conſtat ex dictis ſuprà.
2°.iacitur lapis rotato quidem deorſum
brachio, ſed non ſiue aliqua eiuſdem brachij contractione, & aliquot

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index