Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
441
441
442
442
443
443
444
444
445
445
446
446
447
447
448
448
449
449
450
450
< >
page |< < of 491 > >|
1gyris: ſic vulgò iaciuntur ſaxa minora, tuncque præſertim contentis ner­
uis toti corpori impetus accedit, qui deinde ad augendam iactum in
ipſum brachium quaſi refunditur.3°.
iacitur lapis negligenti quaſi niſu,
ſeu reiectione circumacta manu horizonti parallela, & contracto tan­
tillùm brachio.
4°. additur aliquando deflexio vel declinatio iactui
præſertim in ludo trunculorum, præſertim cùm trunculorum lineæ ad­
uerſæ omninò & directæ iacienti reſpondens.
5°.denique, iacitur ſaxum
rotato ſupra brachio implicatis gyris, qui reuerâ iactus augetur ex iiſ­
dem omninò capitibus; de quibus iam ſuprà, quorum omnium cauſæ &
rationes parent manifeſtæ ex dictis.
Octauò, corporis iacti impetus deſtruitur ſenſim, tùm ab impetu nati­
uo ab occurſu aliorum corporum;
hinc in plano aſperiore citiùs rota­
tus globus ſiſtit; quæ certè omnia ſunt facilia.
Nonò, eiaculatio eſt iactus ſeu vibratio alicuius miſſilis oblongi, qua­
le eſt iaculum vel telum, pro qua non eſt difficultas;
fit enim porrecto
antè per ſuperiorem arcum brachio; infligetur autem maior ictus, cum
1°.
iaculum eſt maius, propter eandem rationem quam ſuprà attulimus
pro ſariſſa.2°.cum directus eſt ictus;
poteſt autem eſſe obliquus, vel quia
in planum cadit obliquè, licèt non declinet telum à ſua linea, vel quia à
ſua linea declinat, quæ cadit alioquin perpendiculariter in planum, vel
denique ex vtroque capite: omitto alia capita, quæ maiorem vim ictui
conciliant, de quibus ſuprà num.7. 3°.
multùm facit ad maiorem ictum
concitatus in eam partem equus, in quam vibratur telum; hinc equites
antiquioris militiæ telis & iaculis pugnabant.
Decimò, iactus fieri poteſt multiplici organo ejaculatorio, 1°. ſypho­
ne, 2°.fiſtula tormentaris, 3°.arcu, 4°.funda, 5°.
reticulo pilari vel cla­
uula denique infinita eſt ferè organorum huiuſmodi ſuppellex;
omitto
motus omnes rei tormentariæ, balliſticæ, hydraulicæ, & pneumaticæ, de
quibus fusè Tomo ſequenti;
quod ſpectat ad ſyphonem, quo aquam vel
globulos ejaculari ſolemus, non eſt dubium quin illa ejaculatio ſit effe­
ctus compreſſionis, de qua etiam, Tomo ſequenti; igitur ſuperſunt tan­
tùm duo prædictorum organorum genera, ſcilicet funda & pilaris cla­
uula.
Vndecimò, funda vulgare eſt organum iactus, cuius phœnomena fa­
cilè explicari poſſunt.1°.
rotatur vt maiorem impetum acquirat ad mo­
tus reticulo lapis, 2°.quò longior eſt funda, longiùs lapis abigitur, quia
diutiùs manet applicatus, cùm maiorem arcum decurrat, 3°.lapis in reti­
culo fundæ retinetur; quia cùm per Tangentem lineam ſingulis inſtanti­
bus determinetur, vt conſtat ex dictis ſuprà, impeditur & retinetur à re­
ticulo, per quod Tangens illa duci tantùm poteſt, eſt eadem ratio, quæ
orbis rotati, de quo Th.3.num.10. 4°.
hinc demiſſo altero fundæ funi­
culo lapis iacitur, quia nihil eſt à quo retineri ampliùs queat.
5°. quò
maior eſt lapis cæteris paribus, tardiùs rotatur funda, at maior impetus
lapidi imprimitur; quia diutiùs manet applicatus.
6°. tenditur conti­
nuò rota, quantumuis rotetur; quia ſcilicet non quidem à pondere

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index