Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 491 > >|
Duodecimò, claua pilaris, ſeu reticulum notum eſt omnibus or­
ganum
, cuius phœnomena clariſſima ſunt.
Primò, reticulo longiùs
emittitur
pila, quàm clauiculâ, propter tenſionem & reditum chordarum.

Secundò
, quò longiùs eſt clauulæ manubrium, longiùs abigitur pila.

Tertiò
, vt ſuſtineatur ictus breui manubrio, reticulo opus eſt.
Quartò,
auerſa
manu impacto reticulo, pila longiùs emittitur.
Quintò, quò ſunt
tenſiores
chordæ reticuli, maior eſt ictus.
Sextò, hinc recens reticulum
veteri
, & iam attrito præferri debet; hinc ille chordarum ſonus.
Septimò
poteſt
aſſignari clauulæ locus, in quo ſi fiat percuſſio, fit maximus ictus,
ſit
enim clauula AE, cuius centrum grauitatis ſit C;
haud dubiè, ſi mo­
ueatur
motu recto, maximum ictum infliget in C;
ſi verò motu circu­
lari
circa E eſt aliud centrum percuſſionis, de quo infrà;
ſi tamen reticu­
lum
propter tenſionem chordarum, quæ maximum addit momentum in
centro
reticuli, erit ferè maximus ictus in linea AD, ſiue ſit reticulum,
ſiue
ſit clauula, debet fieri contactus; alioqui ſi in F, v.g. fieret declina­
ret
planum clauulæ, vt patet.
Nonò, craſſitudo clauulæ multùm facit ad
augendam
vim ictus; eſt enim eadem prorſus ratio, quæ mallei.
Decimò,
firmitas
, & quaſi tenſio carpi multùm facit ad ictum;
præſertim cùm pila
retorquetur
; quia ſcilicet ratione vectis ferè circa extremitatem manu­
brij
pellitur clauula ab immiſſa pilâ.
Vndecimò, vt ſit maior ictus, ali­
quo
tempore reticulum comitatur pilam, adhæretque à tergo:
ratio eſt,
quia
potentia manet diutiùs applicata: vide alia, quæ pertinent ad de­
flexionem
pilæ, & reflexionem lib.6. de motu reflexo à Th.75. ad 81.
Theorema 19.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index