Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
441
441
442
442
443
443
444
444
445
445
446
446
447
447
448
448
449
449
450
450
< >
page |< < of 491 > >|
1lapidis, ſed ab eius impetu ad Tangentem determinato eò trahitur.
Septimò, quod autem ad Tangentem continuò determinetur linea mo­
tus, patet ex dictis, cum de motu circulari.
Octauò, longiſſimus erit ia­
ctus, ſi Tangens, ad quam motus lapidis determinatur, eo inſtanti, quo
demittitur faciat angulum 45. grad. cum horizontali.
Nonò, vt rectè
collimetur, ſeu dirigatur lapis ad propoſitum ſcopum, egregium artifi­
cium eſſe poteſt; quod totum in eo poſitum eſt, vt inueniatur illa Tan­
gens, quæ ducitur ad ſcopum.
Decimò, ad fundam reuocari poteſt, li­
nea illa fiſſi baculi furca, cui ſi lapis inſeratur, facilè deinde emittitur;

ſit enim linea furca AB;
ſit lapis inſertus B, ſi rotetur maximo niſu furca
AB circa centrum A, vel circa centrum humeri;
haud dubiè lapis B
cum aliquo impetu diſcedet: ratio eſt, quia cùm ſtatim retineatur furca
impreſſa priùs maxima impetus vi, tùm lapidi tùm furcæ, ſuperat vis
illa impetus, quæ lapidi ineſt, modicam illam ſtrictionem fiſſæ rimæ,
nec eſt alia difficultas.
Vndecimò, ad fundam reuocabis vibrationes arietis, Tudiculæ, æris
campani, & omnium funependulorum, quas ſuis vibrationibus aliquod
corpus eiaculantur, vel ictum infligunt.
Duodecimò, claua pilaris, ſeu reticulum notum eſt omnibus or­
ganum, cuius phœnomena clariſſima ſunt.
Primò, reticulo longiùs
emittitur pila, quàm clauiculâ, propter tenſionem & reditum chordarum.

Secundò, quò longiùs eſt clauulæ manubrium, longiùs abigitur pila.

Tertiò, vt ſuſtineatur ictus breui manubrio, reticulo opus eſt.
Quartò,
auerſa manu impacto reticulo, pila longiùs emittitur.
Quintò, quò ſunt
tenſiores chordæ reticuli, maior eſt ictus.
Sextò, hinc recens reticulum
veteri, & iam attrito præferri debet; hinc ille chordarum ſonus.
Septimò
poteſt aſſignari clauulæ locus, in quo ſi fiat percuſſio, fit maximus ictus,
ſit enim clauula AE, cuius centrum grauitatis ſit C;
haud dubiè, ſi mo­
ueatur motu recto, maximum ictum infliget in C;
ſi verò motu circu­
lari circa E eſt aliud centrum percuſſionis, de quo infrà;
ſi tamen reticu­
lum propter tenſionem chordarum, quæ maximum addit momentum in
centro reticuli, erit ferè maximus ictus in linea AD, ſiue ſit reticulum,
ſiue ſit clauula, debet fieri contactus; alioqui ſi in F, v.g. fieret declina­
ret planum clauulæ, vt patet.
Nonò, craſſitudo clauulæ multùm facit ad
augendam vim ictus; eſt enim eadem prorſus ratio, quæ mallei.
Decimò,
firmitas, & quaſi tenſio carpi multùm facit ad ictum;
præſertim cùm pila
retorquetur; quia ſcilicet ratione vectis ferè circa extremitatem manu­
brij pellitur clauula ab immiſſa pilâ.
Vndecimò, vt ſit maior ictus, ali­
quo tempore reticulum comitatur pilam, adhæretque à tergo:
ratio eſt,
quia potentia manet diutiùs applicata: vide alia, quæ pertinent ad de­
flexionem pilæ, & reflexionem lib.6. de motu reflexo à Th.75. ad 81.
Theorema 19.
Aliæ ſunt plurimæ motionum ſpecies, quas in hoc Theoremate exponi­
mus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index