Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Table of figures

< >
< >
page |< < (690) of 568 > >|
449690CHRISTIANI HUGENII COSMOTH. L. I. animantium ſobolem eſſe veriſimillimum ſit: res mirabilis,
atque ab omni ævo incognita.
Jam vero poſtquam hæc omnia accumulavimus Telluris
11Illa omnia
veriſimiliter
non extare
in Planetis,
ſed aliis æque
dignis repen-
di.
incolarum inventa, putemus fieri quidem poſſe, ut quædam
eorum etiam apud Planetarios extent;
credibile tamen eſſe
maximam partem eorum illis ignorari.
At iis quæ non ha-
bent rependendis æque multa, pulchraque &
utilia, admira-
tione digna iis tributa eſſe oportet.
Quanquam igitur ibi
terrarum aliquos ratione præditos, &
Geometras, & Muſi-
cos reperiri probabilibus argumentis oſtenderimus, &
in ſo-
cietate communitateque viventes, &
manibus pedibuſque in-
ſtructos, tectiſque &
mœnibus munitos: non tamen dubi-
tandum eſt, quin &
formæ, & rerum quas agunt novitate,
mirabile ſupra quam dici poſſit futurum ſit ſpectaculum, ſi
quis Mercurius, aut potens Genius eò nos deducat.
Sed
cum ejus itineris conficiendi ſpes omnis adempta ſit, id u-
num tamen, quod poſſumus inveſtigare non pigebit;
qua-
lis nempe cæleſtium rerum facies ſeſe offerat, in unoquoque
iſtorum globorum vitam agentibus, cum ad eam hoc quo-
que pertineat.
Simul vero & de præſtantia cujuſque, tum
ob magnitudinem, tum ob adjunctum comitum lunarum nu-
merum, quædam ſcitu digna referemus, ac ſtellarum deni-
que inerrantium incredibilem diſtantiam nova ratione in-
dagabimus.
Sed à longa attentaque meditatione requieſce-
mus hic paulum, finemque huic Libro imponemus.
215[Figure 215]

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index