Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
161
161
162
162
163
163
164
164
165
165
166
166
167
167
168
168
169
169
170
170
< >
page |< < of 241 > >|
1 Hunc igitur terrorem animi, tenebrasque necesse est
Non radii solis, neque lucida tela diei
Discutiant, sed naturae species, ratioque.

Nunc age quo motu genitalia materiai
Corpora res varias gignant, genitasque resolvant,
Et qua vi facere id cogantur; quaeque sit ollis
Reddita mobilitas magnum per inane meandi,
Expediam; tu te dictis praebere memento.

Nam certe non inter se stipata coheret
Materies: quoniam minui rem quamque videmus;
Et quasi longinquo fluere omnia cernimus aevo,
Ex oculisque vetustatem subducere nostris:
Cum tamen incolumis videatur summa manere:
Propterea, quia quae decedunt corpora cumque,
Unde abeunt, minuunt, quo venere, augmine donant:
Illa senescere; at haec contra florescere cogunt:
Nec remorantur ibi.
sic rerum summa novatur
Semper; & inter se mortales mutua vivunt:
Augescunt aliae gentes, aliae minuuntur:
Inque brevi spatio mutantur saecla animantum;
Et quasi cursores vitai lampada tradunt.

Si cessare putas rerum primordia posse,
Cessandoque novos rerum progignere motus;
Avius a vera longe ratione vagaris.

Nam, quoniam per inane vagantur cuncta, necesse est
Aut gravitate sua ferri primordia rerum,
Aut ictu forte alterius.
nam cita superne
Obvia conflixere; fit ut diversa repente
Dissiliant.
neque enim mirum; durissima quae sint
Ponderibus solidis, neque quidquam a tergis obstet.

Et quo iactari magis omnia materiai
Corpora pervideas; reminiscere totius imum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index