Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of figures

< >
< >
page |< < (33) of 672 > >|
4533De ignis natura. ris vim exerentes abſque vllo ſplendore, ita ſpiritus aliquis exi-
ſtat
luce pręditus, ſed mediocriter tantùm, aut ne mediocriter
quidem
, calidus, &
an ille in ignium cenſu ae numero reponen-
dus
ſit, non eſt huius loci deſinire;
ſed tunc demum conſtabit, cum
de
ignis luce &
calore erit nobis diſputatio, neque vacat hìc con-
trouerſiam
inſtituere, quæ ſermonem immodicè protraheret, &

ad
alia auocaret.
Illud ſatis fuerit innuere, quod Naturas illas
corporum
Igneas vocamus, in quibus huiuſmodi calidorum ſpiri-
tuum
copia deprehenditur, ita vt eorum efficientia validior ſit at-
que
magis conſpicua, præ cœteris eorundem corporum particulis
languidiùs
vires ſuas exerentibus.
Propterea Salem, de quo me
legiſſe
memini apud S.
Hilarium illa Chriſti verba, *Vos eſtis Sal*
*terræ*
, explicantem, *Sal eſt in ſe vno continens aquæ &
ignis ele-*
*mentum
, &
hoc ex duobus est vnum*, adnumerandum inter igneas
naturas
cenſeo, vis quippe ignea in illo magis elucet, non ſolùm
quia
humidis corporibus aſperſus illa exſiccat humorem attenuans
atque
reſoluens, verùm etiam quia ex ſalibus Aquę Acres, ſeu For-
tes
extillantur, quibus metalla ſoluuntur, &
affuſo guttatim Oleo
Tartari
præcipitantur, atque in ealcem rediguntur:
id quod for-
nacis
ardoribus perſici nequit niſi diuturno tempore.
Quod au-
tem
Sal niuibus permiſtus vim conglaciandi acuat, non continuò
ex
ignearum naturarum albo expungendus eſt;
nam & Spiritus Vi-
ni
, ſeu Aqua Ardens, vt vocant, ſi huiuſmodi niuibus affundatur,
congelationem
validiùs promouet, nec propterea Spiritum Vini
frigore
abundare dicimus:
qua verò ratione id contingat, non vi-
detur
huius loci examinare, nec faciendus eſt ab igne ad glaciem
tranſitus
.
Quid enim, ſi quis dixerit Spirituum nitroſorum, quos
Nix
continet, inertiam excitari ab igniculis Salis &
Spiritus Vini,
qui
etiam vaſis liquorem conglaciandum continentis meatus dum
permeant
, illis attenuatis aditum aperiant, vt liquori commiſcean-
tur
, eiuſque particulas cogant?
Sed hæc mittamus, ne alienæ quę-
ſtioni
locum demus.
Illud potiùs in Sale obſeruandum videtur,
quod
ſi aqua ſale imbuta ſubdito igne ſoluatur in vaporem, Salin
vaſis
fundo relinquitur;
aqua autem, quæ ſale magis abundat,
grauior
eſt ſecundùm ſpeciem, ideòque aquę ſalſæ præ dulcibus
maiora
ferunt nauigia, magiſque onuſta;
ex quo inferri poſſe vi-
detur
grauitatem ſali ineſſe maiorem grauitate aquæ, quam ſuâ
permiſtione
efficit grauiorem ſecundùm ſpeciem:
Si igitur

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index