Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 360 > >|
1fine decimæ ſint decem. At Galileus vult potiùs ſe ve­
locitates habere ſicut tempora; ſiue gradus velocitatis
æqualeis primo tot acquiri, quot temporis partes pri­
mæ æquales poſt ipſam fluunt.
Addit verò ſpatij par­
teis continuò acquiri per parteis temporis æqualeis, ea
ſerie continua, qua numeri impares ab vnitate pro­
grediuntur; adeò vt ſi primo momento, ſeu prima
æquali parte temporis mobile deciderit per vnam or­
gyiam, decidat ſecundo per treis, tertio per quinque,
quarto per ſeptem, ac ita deinceps.
Addit rurſus, quia
numeros ſic progredienteis aggregando, quadrati con­
tinuò numeri creantur; heinc fieri, vt ſi primo ſpatio
illa continuò aggregentur, quæ æqualia æqualibus
percurruntur temporibus, ſpatia tunc ſe habeant ſicut
quadrata temporum; hoc eſt, vt quemadmodum pri­
mo tempore eſt ſuperatum vnum ſpatium, ſecundo
tempore ſint ſuperata quatuor, tertiò nouem, quaito
ſexdecim, & ſic conſequenter.
Hæc autem melius in­
telligi, declararique non valeant, quàm productis ex
eodem puncto duabus rectis lineis angulum in ipſo
creantibus, ac in parteis quotcumque æqualeis diuiſis,
interductiſque rectis lineis tum inter reſpondentia
ſingula heincinde diuiſionis puncta, tum à quouis hu­
iuſmodi in vtraque linea puncto ſecundùm ductum
alteri lineæ parallelum.
Tale eſt ſchema, quod exhi­
bui ad calcem prioris mearum illarum Epiſtolarum,
quodque ſi heic iam repetiero, ac paulò accuratiùs, ob
factan.
illam, de qua poſteà, æquiuocationem, expo­
ſuero, erit fortaſſis operæ pretium.
IIII. Itaque illud heic apponendo, vides primùm

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index