Varro, Michael, De motv tractatvs

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 64 > >|
1maximus eſt vſus: nec enim materia ad vectem, cu­
ius longitudo ſtadij vnius requireretur, idonea in­
ueniri poſſet: plurium autem tympanorum propor­
tionalium aptatione fiet machina tractabilis, cuius
vis maior erit quàm vectis, cuius longitudo ſtadij v­
nius eſſet.
Si enim duo tympani homocentrici a­
ptentur, quorum proportio ſit alterius ad alterum,
decupla, vis quæ libram vnam æquabit, vim decem
libris æqualem dempto momento mouebit, ſi con­
gruè illis tympanis aptentur: ſi verò adhuc duo alij
tympani fiant, quorum alterius ad alterum decupla
ſit proportio, ac minor illorum ita aptetur, vt maiorem
ex prioribus moueat, appendatur deinde minori ex
prioribus tympanis vis centum libris æqualis, maio­
ri verò ex poſterioribus vis vni libræ æqualis, tum
hæc illam mouebit, & ſic in infinitum motus extre­
morum proportio multiplicari poteſt.
Flexibili ve­
rò medio quies ita aptari poteſt, vt duo eius extre­
ma diuerſis motibus moueantur, & quidem ſecun­
dum datam rationem.
Exemplum habemus in orga
nis polyſpactis, ſeu trochleis, in quibus altero funis
extremo immobili manente, reliquum funis circa
plures trochleas conuoluitur, quarum aliæ centris
immobilibus fixæ ſunt, aliæ verò ipſis contrariæ cen
tris mobilibus.
Atque ita circa illas conuoluitur fu­
nis, vt inter eas ſit ſpatium tantum, quanta eſt linea,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index