Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 248 > >|
1tantulum porrò vaporis in guttulam reſolvitur, hæc initio lento deſcen­
dit gradu, intereà multæ aliæ guttulæ minores occurrunt in deſcenſu,
quas ipſa colligit, vnde major evadit, & motus creſcit, donec tandem
in Terram labatur: hinc cæteris paribus, illæ guttæ maiores ſunt, quæ
ex ſublimiore tractu deſcendunt; plures enim colligunt in deſcenſu mi­
nores guttas, nempe ex mutuo contactu duarum guttarum ſequitur, vt
ex duabus vnica fiat; trita res eſt, ſed ratio ſatis abſtruſa: hinc æſtate,
vt plurimum, guttæ imbris maiores ſunt, quàm hieme, hinc demum ali­
quando accidit, vt iuxta verticem montis ſit nebula, imber verò in infe­
riore tractu; ſed quæſo ad rem noſtram redeamus longiùs enim excur­
rimus.
Auguſtin. Circa tuam hypotheſim multa eſſent in accuratius examen
vocanda, ſed per tempus non licet, aliqua tamen obiter percunctabor,
ac primum quidem illud, quid tibi velles, cùm ſupra diceres, gradum il­
lum velocitatis acquiſitum à Marte & à Sole, produci vel à Motore extrin­
ſeco, vel ab ipſi ſin et Planetis per motum acceleratum prævium.
Antim. Magnum certè hîc myſterium non latet; cùm enim velim, pri­
mum illum impetum Soli modò ineſſe, qui eidem initio inerat, eumque
motui æquabili, quo hucuſque Sol movetur, movebiturque impoſterum,
æqualem ſemper & eundem velocitatis gradum conciliare, cur enim & à
quo dictus impetus deſtrueretur, cùm nunquam fruſtra ſit?
perinde ſanè
mihi fuit, ſive ab ipſo Sole per motum acceleratum prævium acquiſitus
fuerit, ſive à Deo, vel Angelo eidem impreſſus; Dic, vt voles, vtrum­
que enim fieri potuit; nec quiſquam, opinor, hoc negaverit, nec dif­
ficile eſſet, definite altitudinem illam, ex qua Sol ad hunc velocitatis
gradum acquirendum deſcenderit, cognita ſcilicet Solis Apogæi vel
Perigæi diſtantia; immo & tempus in tali deſcenſu poſitum; cum emin ve­
locitate vt tempora, & ſpatia decurſa in duplicata rat. temporum,
ſcio, v.g. vno ſecundo minuto corpus grave decurrere in perpendiculo
12. pedes, & velocitatem eodem ſecundo minuto acquiſitam ſufficere,
vt motu æquabili 24. pedes decurrantur; ſcio quoque punctum Æqua­
toris terreſtris globi ſi hic motu orbis agatur, vno ſecundo minuto con­
ficere circiter 1250. pedes.
Sit verò diſtantia Solis à centro terræ 2000.
circiter ſemidiametrorum, ſi hic numerus ducatur in illum, productus
veniet hic tertius 2500000; Sol igitur vno ſecundo minuto conficit to­
tidem pedes: ducatur hic numerus in 60. productus erit, 150000000.
tot pedes conficit vno primo minuto: ducatur etiam hic in 60. produ­
ctus erit 9000000000. tot pedes conficiet vna hora; hic demum duca­
tur in 24. productus erit 216000000000. tot pedes conficiet vno die;
accipiatur ſubduplus ſcilicet 108000000000. tot pedes decurri; vno die
corpus grave motu naturaliter accelerato in perpendiculo deorſum; Iam
duco 24. in 60. & productum in 60. hic productus erit 864000. tot ſci­
licet minuta ſecunda, quot in 24. horas, ducatur hic in ſe ipſum, pro­
ductus erit 7464960000. per quem ſi dividas 108000000000. quotiens
erit 14 1/2 circiter, tot pedes conficit corpus grave motu deorſum, vno

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index