Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

Page concordance

< >
Scan Original
41 23
42 24
43 25
44 26
45 27
46 28
47 29
48 30
49 31
50 32
51 33
52 34
53 35
54 36
55 37
56 38
57 39
58 40
59 41
60 42
61 43
62 44
63 45
64 46
65 47
66 48
67 49
68 50
69 51
70 52
< >
page |< < (27) of 393 > >|
4527 _Carteſio_ quidem primò repertam, ſed ab aliis pleriſque recentioribus
opticis _Merſenno.
Herigonio, Hobbio, Maignano_, quin & ipſo ejus
conſodale doctiſſimo _Ricciolo_ ſuſceptam &
approbatam; quam & cer-
tè hujus Scientiæ non parùm intereſt veram deprehendi) labefactatum
iret;
eam potiùs imprudens experientiæ Suffragio communivit. Qui-
nimò ſi quid inſit huic principio vitii, illud potiùs erit, quod in maxi-
mis inclinationibus refractionis angulos exhibet apparentibus ali-
quantillo majores;
quæ tamen diſcrepantia num ipſius legis hujus, an
experimentorum defectui, vel accidentariis quíbuſdam intervenienti-
bus cauſis adſcribi debeat, haud facilè pronunciaverim.
Nec enim
fortaſſis cognata reflectionis lex, a nemine non admiſſa, experimen-
tis omnibus præciſè reſponderet.
Nobis ſuſficiet quòd in reliquis in-
clinationibus, mediis præſertim, dicta lex experientiæ, quam præfe-
runt authores, perquam conſentanea reperitur;
addo, quòd ab ea de-
ductæ concluſiones cum experientia mirè conſpirant;
nec ab ea quòd
animadvertere potuerim, unquam diſcordant.
Eam proinde (cùm alia
probabilis haud ſuppetat, Geometricis, ratiociniis præſternenda) non
verebimur ubivis ut ratam ſumere, ac adhibere;
ſatis certi (apud nos
ſaltem) in elicitis ab ea concluſionibus haud omnino quicquam nota-
bilis erroris emerſurum.
IX. Obiter hîc & παρεπβαπκ\~ες problemation quoddam interſeram
11Fig 21. (quia Schema num.
6. ſuperius ei gratis inſerviet, ejuſque conſtructio
è ſuperiore conſtructione derivatur.)
Per datum in refringente pun-
ctum (B) incidentem ducere, cui datus conveniat angulus refractionis.
Ducatur BP refringenti perpendicularis (hanc autem duci poſſe ſup-
ponimus, aut poſtulamus) &
ad diametrum BP conſtruatur ſemicir-
culus;
& ſit utcunque PG. P _a_ : : I. R (pro PG verò præſtat ipſam
diametrum PB accipere) ſumatúrque Arcus GK ſubtendens angulum
parem dato.
Fiat autem PX = P _a_. & per G, X ducta recta circulo
occurrat in δ.
demum accipiatur Arcus δ H = GK, erit ductæ BH
refractus B δ (uti præcedentem diſcurſum invertendo non difficilè col-
ligitur) adeóque liquet factum eſſe quod erat propoſitum.
Hoc præter
ordinem;
ergo perfunctoriè.
X. Cujuſcunque generis lineæ RBS incidat radius MNO ad N,
22Fig. 24, 25. ſitque dictæ lineæ perpendicularis recta NC;
& in hac utcunque
ſumpto puncto C, per hoc tranſeat incidenti parallela CB;
quâcum
conveniat ipſius MO inflexus GNK;
erit in reflectione KN = KC;
in refractione verò KN. KC : : I. R. (vel item, ſi in ipſo

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index