Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 248 > >|
Antim. Magnum certè hîc myſterium non latet; cùm enim velim, pri­
mum
illum impetum Soli modò ineſſe, qui eidem initio inerat, eumque
motui
æquabili, quo hucuſque Sol movetur, movebiturque impoſterum,
æqualem
ſemper & eundem velocitatis gradum conciliare, cur enim & à
quo
dictus impetus deſtrueretur, cùm nunquam fruſtra ſit?
perinde ſanè
mihi
fuit, ſive ab ipſo Sole per motum acceleratum prævium acquiſitus
fuerit
, ſive à Deo, vel Angelo eidem impreſſus; Dic, vt voles, vtrum­
que
enim fieri potuit; nec quiſquam, opinor, hoc negaverit, nec dif­
ficile
eſſet, definite altitudinem illam, ex qua Sol ad hunc velocitatis
gradum
acquirendum deſcenderit, cognita ſcilicet Solis Apogæi vel
Perigæi
diſtantia; immo & tempus in tali deſcenſu poſitum; cum emin ve­
locitate
vt tempora, & ſpatia decurſa in duplicata rat. temporum,
ſcio
, v.g. vno ſecundo minuto corpus grave decurrere in perpendiculo
12
. pedes, & velocitatem eodem ſecundo minuto acquiſitam ſufficere,
vt
motu æquabili 24. pedes decurrantur; ſcio quoque punctum Æqua­
toris
terreſtris globi ſi hic motu orbis agatur, vno ſecundo minuto con­
ficere
circiter 1250. pedes.
Sit verò diſtantia Solis à centro terræ 2000.
circiter
ſemidiametrorum, ſi hic numerus ducatur in illum, productus
veniet
hic tertius 2500000; Sol igitur vno ſecundo minuto conficit to­
tidem
pedes: ducatur hic numerus in 60. productus erit, 150000000.
tot
pedes conficit vno primo minuto: ducatur etiam hic in 60. produ­
ctus
erit 9000000000. tot pedes conficiet vna hora; hic demum duca­
tur
in 24. productus erit 216000000000. tot pedes conficiet vno die;
accipiatur
ſubduplus ſcilicet 108000000000. tot pedes decurri; vno die
corpus
grave motu naturaliter accelerato in perpendiculo deorſum; Iam
duco
24. in 60. & productum in 60. hic productus erit 864000. tot ſci­
licet
minuta ſecunda, quot in 24. horas, ducatur hic in ſe ipſum, pro­
ductus
erit 7464960000. per quem ſi dividas 108000000000. quotiens
erit
14 1/2 circiter, tot pedes conficit corpus grave motu deorſum, vno

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index