Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 316 > >|
1possit inueniri, periculum facere tentabimus, quia omnia ſim
plicia corpora recto motu mouentur, ad propria loca ferun­
tur, vt diximus, tum quia natura eſt in eis principium motus,
tum quia ſi natura non cierentur, ergo violentia, ſed violen­
tum eſt contra naturam, ergo corpus, quod violentia mouetur,
natura mouetur: nihil enim violentiam patitur, quin illud na
tura prius concitetur, natura inquam, aut grauitatis, aut
leuitatis: quando omnia, aut grauia ſunt, aut leuia, aut alia
quapiam natura: quæ qualis nam ſit, ſi in orbe inuenitur, in­
fra manifeſtabitur: Præterea corpus aut natura, aut violen­
tia quieſcit: ſi violentia, ergo natura; quia violentum est con­
tra
naturam, & nihil violentia quieſcit, quin illud contra illam
violentiam natura quieſcat: ſi natura quieſcit, & ad illam
quietem natura mouetur, ergo omne corpus naturale, qua na
turale eſt, à natura mouetur: at omnium motuum primus eſt
motus ad locum, ergo omnia corpora naturalia, qua natura­
lia ſunt, ad locum à natura mouentur, non à materia, ergo ab
alio principio, quod quale nam ſit, infra vtiliter inuestigabi­
mus; ſemper enim, quomodo ſatis ſtudioſis omnibus facere
possimus, nobis propoſitum fuit.
Omnia corpora, quæ recto motu mouentur,
eſſe aut grauia, aut leuia.
Cap. XV.
OMNIA corpora naturalia naturalem motum habe­
re cum Ariſtotele libro primo de cælo demonſtrauimus:
quia naturam habent, quæ in eis est principium motus.
Nunc ad eam concertationem conuertimur, qua quærimus,
vtrum ne omnia corpora, quæ recto motu aguntur, ſint aut
grauia, aut leuia: an verò corpus naturale detur; quod ſine

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index