Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Table of figures

< >
< >
page |< < (691) of 568 > >|
450691 216[Figure 216]
CHRISTIANI HUGENII
COSMOTHEOROS,
SIVE
De Terris Cœleſtibus, earumque ornatu,
Conjecturæ.
AD
CONSTANTINUM HUGENIUM,
Fratrem.
LIBER II.
CUm ante annos complures Librum Athanaſii
Kircheri, qui Iter Ecſtaticum inſcribitur,
evolverem;
in quo de Natura Siderum, re-
buſque in Planetarum ſuperficie extantibus,
diſſeritur;
mirabar nihil illic adferri eorum
quæ mihi jam ab illo tempore circa hæc,
tanquam valde probabilia, occurrebant:
ſed longè alia tra-
di, inania pleraque, &
à ratione aliena. Quod magis etiam
intellexi, cum conſcriptis ſuperioribus idem opus denuo
percurrerem.
Jamque viſum eſt aliquid eſſe conjecturas no-
ſtras, ac ponderis nonnihil iis accedere, ſi cum Kircheria-
nis conferantur.
Quod ut judicari poſſit, utque appareat
quàm de his rebus fruſtra philoſophari conentur, qui funda-
menta unica veriſimilitudinis, quibus uſi ſumus, rejiciunt;
non abs re erit de opere illo quædam annotaſſe.
Is igitur Vir optimus, Genio quodam duce, per cæli
11Kircheri iter
extaticum
examinatur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index