Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (692) of 568 > >|
451692CHISTIANI HUGENII ſpatia, ſtellaſque ſe circumferri fingens, partim ea quæ ex
Aſtronomorum
ſcriptis hauſerat, partim quæ ipſe de Plane-
tarum
terris meditatus erat, ac vulgo probari poſſe putabat,
quaſi
viſa enarrat.
Antequam verò iter longinquum ingre-
diatur
, hæc duo tanquam certo tenenda ſtatuit ſancitque;
nullum videlicet Telluri motum eſſe tribuendum; tum nihil
in
Planetarum globis Deum extare voluiſſe, quod vita aut
ſenſu
præditum ſit, adeoque nec herbas quidem.
Itaque,
relicto
Copernici ſyſtemate, Tychonicum ſibi quod ſequa-
tur
deligit.
Sed cum ſtellas inerrantes pro totidem Solibus
habeat
, iiſque ſingulis ſuos Planetas circumponat;
hoc ipſo
(quod an ſenſerit neſcio) infinita numero jam exoriuntur
ei
Copernicea ſyſtemata.
Quæ quidem perabſurdè, præter
ſibi
proprios motus, univerſa circum Tellurem noſtram, vi-
ginti
quatuor horis, immani celeritate converti facit.
Cum-
que
horum maximam partem fateatur extra hominum con-
ſpectum
eſſe remotam, in hoc quoque incidit incommodum,
ut
fruſtra tot Soles lucere dicendi ſint, fruſtraque calorem
ſuum
impertiri tot globis Telluri ſimilibus, elementaque ea-
dem
, (ita enim vult) &
cætera omnia habentibus, præter
ſtirpes
&
animalia. Atque hinc porro ad alia magis abſona
delabitur
.
Nam quia ne Planetarum quidem, qui noſtro
ſyſtemate
continentur, alium ullum reperit uſum, ad diu
exploſas
Aſtrologorum ineptias ſe convertit;
& hoc fine tot
tantaſque
corporum moles conditas eſſe vult, ut influxu eo-
rum
vario, certiſque legibus temperato, mundi univerſitas
conſervetur
, incolumiſque perduret:
utque præterea in ho-
minum
animos iidem influxus vires ſuas exerceant.
Itaque,
in
Aſtrologicæ artis gratiam, in Veneris Planeta jucundam
pulchramque
rerum faciem ſibi oblatam narrat;
cum luce
blanda
, undis dulciter fluctuantibus, odoribus ſuaviſſimis,
atque
undique fulgentibus cryſtallis.
In Jove auras ſalubres,
ac
ſuaveolentes, aquas limpidiſſimas, terras argentei ſplen-
doris
.
Quò nimirum, ab influxu hujus utriuſque ſideris,
fauſta
ac ſalutaria omnia in Terram homineſque deriventur;

ut
vel pulchros &
amabiles, vel ad prudentiam &

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index