Theodosius <Bithynius>; Clavius, Christoph, Theodosii Tripolitae Sphaericorum libri tres
page |< < (441) of 532 > >|
453441
IN triangulo ſphærico rectangulo, dato vtrouis arcuum circa an-
gulum rectum, cum angulo non recto oppoſito, inquirere teliquum
angulum non rectum, &
iuſuper reliquos duos arcus: modo conſter,
an quæſitus angulus ſit acutus, obtuſusve:
Vel certe, an alter arcus
circa angulum rectum ſit minor quadrante, an maior.
IN triangulo ABC, angulum C, rectum habente, datus ſit arcus AC, cum an-
gulo B.
Dico dari quoque engulum A, cum arcubus BC,
314[Figure 314]AB.
Cum enim ſit, vt ſinus totus ad ſinum complementi
arcus AC, dati, ita ſecans anguli dati B, ad ſecantem
1156. huius. complementi anguli A:
SI fiat, vt ſinus totus ad ſinum complementi
22Praxis. arcus dati, ita ſecans dati anguli ad aliud, repe-
rietur ſecans complementi anguli alterius non re-
cti.
Hinc ex duobus angulis non rectis notis inue-
ſtigabitur arcus recto oppoſitus angulo, vt in problemate propoſ.
50. mon
ſtrauimus, ac proinde &
reliquus arcus, ex arcu, qui recto angulo oppo-
nitur, &
ex noto angulo, qui reliquo arcui opponitur, vt in problemate 2.
propoſ. 41. diximus.
OTORTET autem conſtare, an reliquus angulus non rectus, qui quæritur ſit
acutus, obtuſusve;
vel, an reliquus arcus circa angulum rectum ſit minor, aut maior
quadrante, vt ad calcem problematis 2.
propoſ. 42. monuimus, vbi errorem etiam
Nicolai Copernici deteximus.
QVONIAM vero abſolutus iam eſt triangulorum ſphæricorum rectangulorum
calculus, libet hoc loco omnia problemata hactenus explicata in tabulam quandam
referre, vt facilius quilibet id, quod maxime ſcire deſiderat, poſsit inuenire.
Itaque
cum in omni triangulo ſphærico rectangulo id, quod primo loco quæritur, ſit vel ar-
cus recto angulo oppoſitus, vel vterlibet arcuum circa rectum angulum, vel denique
alteruter angulorum non rectorum, (quamuis eo, quod potiſsimum quæritur, inuen-
to, cætera quoque reperiantur, vt ad praxes ſingulorum problematum monuimus)
trimembrem tabulam, pro numero quæſitorum, conſecimus, appoſuimuſque problema-
ta propoſitionum, in quibus inuentiones quæſitorum demonſtratæ ſunt.
Sequuntur problemata ſuperiorum propoſi-
tionum in trimembrem tabel-
lam digeſta.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index